AUGUSTĪNĪ Confessiōnēs I, 13, 2
quid enim miserius miserō nōn miserānte sē ipsum et flente Didōnis mortem, quae fiēbat amāndō Aenēan, nōn flēnte autem mortem suam, quae fiēbat nōn amāndō tē, Deus [...]
VIRGILII Aeneis IV, 642-647; 659-665; 688-705At trepida et coeptīs immānibus effera Dīdō
sanguineam volvens aciem, maculīsque trementīs
interfūsa genās et pallida morte futūrā,
interiōra domūs inrumpit līmina et altōs 645
conscendit furibunda rogōs ensemque reclūdit
Dardanium, nōn hōs quaesītum mūnus in usūs.
[...]
dixit, et ōs impressa torō 'moriēmur inultae,
sed moriāmur' ait. 'sīc, sīc iuvat īre sub umbrās. 660
hauriat hunc oculīs ignem crūdēlis ab altō
Dardanus, et nostrae sēcum ferat ōmina mortis.'
dixerat, atque illam media inter tālia ferrō
conlapsam aspiciunt comitēs, ensemque cruōre
spūmantem sparsāsque manūs. 665
[...]
illa gravīs oculōs conata attollere rursus 688
dēficit; infixum strīdit sub pectore vulnus.
ter sese attollens cubitōque adnixa levāvit, 690
ter revolūta torō est oculīsque errantibus altō
quaesivit caelō lūcem ingemuitque reperta.
Tum Iūno omnipotens longum miserāta dolōrem
difficilisque obitūs Īrim dēmīsit Olympō
quae luctantem animam nexōsque resolveret artūs. 695
nam quia nec fātō meritā nec morte perībat,
sed misera ante diem subitōque accensa furōre,
nondum illī flāvum Prōserpina vertice crīnem
abstulerat Stygiōque caput damnāverat Orcō.
ergo Iris croceīs per caelum roscida pennīs 700
mille trahens variōs adversō sōle colōrēs
dēvolat et suprā caput astitit. 'hunc ego Dītī
sacrum iussa ferō tēque istō corpore solvō':
sic ait et dextrā crīnem secat, omnis et unā
dīlapsus calor atque in ventōs vīta recessit.

Imago: https://www.teatroreal.es/es/espectaculo/dido-and-aeneas
Comentarios
Publicar un comentario