[28] Et Messalla "nōn reconditās, Māterne, causās requīris, nec aut tibi ipsī aut huic Secundō vel huic Aprō ignōtās, etiam sī mihi partīs adsignātis prōferendī in medium quae omnēs sentīmus(1). Quis enim ignōrat et ēloquentiam et cēterās artīs descīvisse ab illā vetere glōriā nōn inōpiā hominum, sed dēsīdiā iuventūtis et neglegentiā parentum et inscientiā praecipientium et oblīviōne mōris antīquī? Quae mala prīmum in urbe nāta, mox per Italiam fūsa, iam in prōvinciās manant. Quamquam vestra vōbis nōtiōra sunt: ego dē urbe et hīs propriīs ac vernāculīs vitiīs loquar, quae nātōs statim excipiunt et per singulōs aetātis grādūs cumulantur, sī prius dē sevēritāte ac disciplīnā māiōrum circā ēducandōs formandōsque līberōs pauca praedixerō.
(1) Māternus causās exquīsīvit propter quās antiquī ōrātōrēs disertiōrēs fuissent.
Nam prīdem suus cuīque fīlius, ex castā parente nātus, nōn in cellulā emptae nūtrīcis, sed gremiō ac sinū mātris ēdūcābātur, cūius praecipua laus erat tuērī domum et inservīre līberīs. Ēligēbātur autem māior aliqua nātū propinqua, cūius prōbātīs spectātīsque mōribus omnīs ēiusdem familiae subolēs committerētur; cōram quā neque dīcere fās erat quod turpe dīctū, neque facere quod inhonestum factū vidērētur. Ac nōn studia modo cūrāsque, sed remissiōnēs etiam lūsūsque puerōrum sanctitāte quādam ac verēcundiā tempērābat. Sīc Cornēliam Gracchōrum, sīc Aurēliam Caesaris, sīc Atiam Augustī [mātrem] praefuisse ēdūcātiōnibus ac prōdūxisse principēs līberōs accepimus. Quae disciplīna ac sevēritās eō pertinēbat, ut sincēra et integra et nullīs prāvitātibus dētorta ūnius cūiusque nātūra tōtō statim pectore arriperet artīs honestās, et sīve ad rem mīlitārem sīve ad iūris scientiam sīve ad ēloquentiae studium inclīnāsset, id sōlum ageret, id ūniversum haurīret.
[29] At nunc nātus infans dēlēgātur Graeculae alicuī ancillae, cuī adiungitur ūnus aut alter ex omnibus servīs, plērumque vīlissimus nec cuīquam sēriō ministeriō adcommodātus. Hōrum fābulīs et errōribus [et] viridēs [tenerī] statim et rudēs animī imbuuntur; nec quisquam in tōtā domō pensī habet, quid cōram infante dominō aut dīcat aut faciat. Quīn etiam ipsī parentēs nōn prōbitātī neque modestiae parvulōs adsuēfaciunt, sed lascīviae et dicācitātī, per quae paulātim impudentia inrēpit et suī aliēnīque contemptus. Iam vērō propria et pecūliāria hūius urbis vitia paene in utero mātris concipī mihi videntur, histriōnālis favor et gladiātōrum equōrumque studia: quibus occupātus et obsessus animus quantulum locī bonīs artibus relinquit? Quōtum quemque inveniēs quī domī quicquam aliud loquātur? Quōs aliōs adulescentūlōrum sermōnēs excipimus, sī quando audītōria intrāvimus? Nē praeceptōrēs quidem ullās crēbriōrēs cum audītōribus suīs fābulās habent; colligunt enim discipulōs nōn sevēritāte disciplīnae nec ingeniī experīmentō, sed ambitiōne salūtātiōnum et inlecebrīs adūlātiōnis.
[30] Transeō prīma discentium elementa, in quibus et ipsīs parum labōrātur: nec in auctōribus cognoscendīs nec in ēvolvendā antīquitāte nec in nōtitiam vel rērum vel hominum vel temporum satis operae insūmitur.
Comentarios
Publicar un comentario