Frische Luft


Guilhelmō Montioiō Comitī Anglō Erasmus Rōterodāmus S.D.

Pervēnīmus tandem et quidem incolumēs, tametsi invītīs (ut appāret) et superīs et inferīs. Ō dūrum iter! Quem ego posthāc Herculem, quem Ulyssem nōn contemnam? Pugnābat Iūno semper poeticīs virīs infesta; rursum Aeolum sollicitārat; nec ventīs modo in nōs saeviēbat, omnibus armīs in nōs dīmicābat, frīgōre acerrimō, nive, grandine, pluviā, imbre, nebulīs, omnibus dēnique iniūriīs. Hīsque nunc singulīs nunc ūniversīs nōs oppugnābat. Prīmā nocte post diūtinam pluviam subitum atque ācre obortum gelu viam asperrimam effecerat; accessit nivis vīs immodica; deinde grando, tum et pluvia, quae simul atque terram arboremve contigit, prōtinus in glaciem concrēta est. Vīdisses passim terram glaciē incrustātam, neque id aequālī superficiē, sed colliculīs acūtissimīs passim exstāntibus. Vīdisses arborēs glaciē vestītās adeōque pressās, ut aliae summō cacūmine īmum solum contingerent, aliae rāmīs lacerae, aliae mediō truncō discissae stārent, aliae funditus ēvulsae iacērent. Iūrābant nōbis ē rusticīs hominēs nātū grandēs, sē simile nihil unquam in vītā vīdisse anteā. Equīs interim eundum erat nunc per profundōs nivium cumulōs, nunc per sentēs glaciē incrustātōs, nunc per sulcōs bis asperōs, quōs prīmum gelu dūrāverat, deinde et glaciēs acuerat, nunc per crustam quae summās obduxerat nivēs; quod quidem mollius erat quam ut equum sustinēret, dūrius quam ut ungulās nōn scinderet.

Quid inter haec animī Erasmō tuō fuisse crēdis? Insidēbat attonitō equō eques attonitus; quī quoties aurēs ērigēbat, ego animum dēiciēbam, quoties ille in genua prōcumbēbat, mihi pectus saliēbat. Iam Bellerophōn ille poēticus suō terrēbat exemplō; iam meam ipse temeritātem exsecrābar, quī mutae beluae vītam et ūnā līterās meās commiserim. Sed audī quiddam, quod tū crēdās ex vērīs Luciānī narrātiōnibus petitum, nī mihi ipsī Battō teste accidisset. Cum arx iam fermē in prospectū esset, offendimus omnia undique glaciē incrustāta, quae ut dixī in nivem inciderat. Et erat tanta ventōrum vis, ut eō diē ūnus atque alter collapsī perierint. Flābant autem ā tergō. Itaque per dēclīve montium mē dēmittēbam, per summam glaciem vēlificāns, atque interim hastīlī cursum moderāns. Id erat clāvī vice. Novum nāvigāndī genus. Tōtō ferē itinere obvius fit nēmo, sequitur nēmo, adeo nōn sōlum saeva sed etiam monstruōsa erat tempestās. Quartō vix dēmum diē sōlem aspeximus. Hoc unum ex tantīs malīs commodī excerpsimus, quod latrōnum incursūs timuimus minus; timuimus tamen, ut hominēs pecūniōsōs decēbat.

Habēs iter meum, adolescens generōsissime idemque candidissime; quod ut dūrissimum fuit, ita reliqua fuēre secundissima. 

[...]

Ex arce Tornenhensī prīdiē nōnās Februāriās.

Imāgo: https://es.m.wikipedia.org/wiki/La_nevada#/media/Archivo%3ALa_nevada%2C_Francisco_de_Goya.jpg


Comentarios