Quod sis, esse velis


MARTIĀLIS CARMEN XLVII LIBRĪ X

Vītam quae faciant beātiōrem,

Iūcundissime Martiālis, haec sunt:

Rēs nōn parta labōre, sed relicta;

Nōn ingrātus ager, focus perennis;

Līs numquam, toga rāra, mens quiēta;

Vīrēs ingenuae, salūbre corpus;

Prūdens simplicitās, parēs amīcī;

Convictus facilis, sine arte mensa;

Nox nōn ēbria, sed solūta cūrīs;

Nōn tristis torus, et tamen pudīcus;

Somnus, quī faciat brevēs tenēbrās:

Quod sīs, esse velīs nihilque mālīs;

Summum nec metuās diem nec optēs. 

Imāgo: https://fr.wikipedia.org/wiki/S%C3%A9raphine_de_Senlis#/media/Fichier:S%C3%A9raphine_de_Senlis_au_Mus%C3%A9e_Maillol_(2955702544).jpg


Comentarios