Satis constat

L. ANNAEĪ SENECAE

XLII [7] Ex eō licet stupor noster appāreat, quod ea sōla putāmus emī prō quibus pecūniam solvimus, ea grātuita vocāmus prō quibus nōs ipsōs impendimus. Quae emere nollemus sī domus nōbis nostra prō illīs esset danda, sī amoenum aliquod fructuōsumve praedium, ad ea parātissimī sumus pervenīre cum sollicitūdine, cum perīculō, cum iactura pudōris et lībertātis et temporis; adeō nihil est cuīque sē vīlius.

Comentarios