Levior amor quam pluma


DĒ PROPERTIĪ ELEGIĀRUM LIBRŌ SECUNDŌ, XVII

5 vel tū Tantaleā moveāre ad flūmina sorte,

        ut liquor ārentī fallat ab ōre sitim;

    vel tū Sīsyphiōs licet admīrēre labōrēs,

        difficile ut tōtō monte volūtet onus;

    dūrius in terrīs nihil est quod vīvat amānte,

10     nec, modo sī sapiās, quod minus esse velīs.


Comentarios