L. Iūniī Moderātī Columellae (excerptum ē librō I, VIII)
In cēterīs servīs haec ferē praecepta servanda sunt, quae mē custōdisse nōn paenitet, ut rusticōs, quī modo nōn incommodē sē gessissent, saepius quam urbānōs familiāriusque alloquerer; et cum hāc cōmitāte dominī levārī perpetuum labōrem eōrum intelligerem, nonnumquam etiam iocārer, et plūs ipsīs iocārī permitterem. Iam illud saepe faciō, ut quasi cum perītiōribus dē aliquibus operibus novīs dēlīberem, et per hoc cognoscam cūiusque ingenium, quāle quamque sit prūdens. Tum etiam libentius eōs id opus aggredī videō, dē quō sēcum dēlīberātum et consilium ipsōrum susceptum putant.
Nam illa sollemnia sunt omnibus circumspectīs, ut ergastulī mancipia recognoscant; ut explōrent an dīligenter vincta sint; an ipsae sēdēs custōdiae satis tūtae mūnītaeque sint; num villicus aut alligāverit quempiam dominō nesciente, aut revinxerit. Nam utrumque maximē servāre dēbet, ut et quem pater familiās tālī poenā multāverit, villicus nisi ēiusdem permissū compedibus nōn eximat; et quem ipse suā sponte vinxerit, ante quam sciat dominus, nōn resolvat; tantōque cūriōsior inquīsītio patris familiās dēbet esse prō tālī genere servōrum, ne aut in vestiāriīs aut in cēterīs praebitīs iniūriōsē tractentur, quantō et plūribus subiectī, ut villicīs, ut operum magistrīs, ut ergastulāriīs, magis obnoxiī perpetiendīs iniūriīs, et rursus saevitiā atque avāritiā laesī magis timendī sunt.
Itaque dīligens dominus, cum et ab ipsīs, tum et ab solūtīs, quibus māior est fidēs, quaerat an ex suā constitūtiōne iusta percipiant. Atque ipse pānis pōtiōnisque bonitātem gustū suō explōret; vestem, manicās, pedumque tegmina recognoscat. Saepe etiam querendī potestātem faciat dē iīs, quī aut crūdēliter eōs aut fraudulenter infestent. Nōs quidem aliquandō iustē dolentēs tam vindicāmus, quam animadvertimus in eōs, quī sēditiōnibus familiam concitant, quī calumniantur magistrōs suōs; ac rursus praemiō prōsequimur eōs, quī strēnuē atque industriē sē gerunt. Fēminīs quoque fēcundiōribus, quārum in sobole certus numerus honōrārī dēbet, ōtium nonnumquam et lībertātem dedimus, cum plūrēs nātōs ēdūcassent. Nam cuī trēs erant fīliī, vacātio, cuī plūrēs lībertās quoque contingēbat.
Comentarios
Publicar un comentario