Ignatii novissimae ocreae

 Fragmentum ē Vītā Stī. Ignatiī fundātōris Societātis Iēsū (a. 1602) in capitulō prīmō librī prīmī excerptum.

Annō igitur Dominī 1521, cum Pompēiopolitānam arcem Gallī oppugnārent vehementius (est autem Pompēiopolis cīvitās regnī Navarrae caput) ipsīque ducēs, rē despērātā, dēditiōnem cōgitārent, ēius potissimum operā factum est ut rēs differrētur et ācrius resisterētur ab Hispānīs. Sed  cum omnēs ad oppugnātiōnem māchinās Gallī admōvissent et tormentīs continenter moenia verbērārent, aeneā pilā bombardae in eam mūrī partem, quā Ignātius propugnābat, impactā, crūs ēius dextrum penitus confrēgit atque comminuit: sinistrum vērō lapis dē mūrō vī glōbī labefactō excussus graviter vulnērāvit. Ignātiō postrātō, reliquī omnēs, quī illīus virtūte nītēbātur, spē dēfensiōne abiectā, dēditiōnem Gallīs fēcērunt, ā quibus captus Ignātius et in castra dēductus, hūmāniter acceptus est atque ā medicīs dīligenter cūrātus. Post aliquot diēs līberāliter etiam ad suōs dīmissus, lectīcāriōrum humerīs in patriam revectus est. Ibi cum vulnus dextrī praesertim crūris in diēs ingrāvesceret, accersītī sunt dēnuō medicī et chīrurgī, quī tībiam rursus esse disiungenda censuērunt ut quae ossa, sīve aliōrum medicōrum incūriā minus aptē coagmentāta, sīve itineris agitātiōne luxāta fuerant, suīs locīs restitūta, coalescerent. Quam excarnificātiōnem ita pertulit ut neque ingemisceret neque vultum mūtāret neque nullum infirmiōris animī signum ēderet, quod et anteā et posteā semper in reliquīs corporis cruciāmentīs, quae passus est, fortiter praestitit. Invalescēbat interim morbus quotīdiē magis, eōque iam prōcesserat ut ab extrēmō vītae perīculō nōn multum abesse vidērētur. [...]

Dēpulsō mortis perīculō ossa solidārī iam coeperant et arctius constringī: duo tamen supererant incommoda, alterum efficiēbat os sub genū relictum, quod extrā prōminēbat foedius, alterum tībiae contractae brevitās, quae et rectē illum incēdere et pedibus firmiter consistere prohibēbat. Quibus incommodīs ut medērētur, cum ēlegantiae esset habitusque corporis studiosissimus atque institūtum mīlitāris vītae cursum prōsequī statuisset, ex medicīs prīmum quaesīvit, possetne os illud quod dēformiter ēminēbāt excīdī? Posse quidem, affirmārunt, sed gravissimō tamen dolōre et omnium, quōs in cūrātiōne tolerāsset, maximō. Vērum ille nihilōminus, ut suae voluntātī satisfaceret et (quod mē audiente nārrāvit) ut habilēs atque ēlegantēs urbānās ocreās gestāre posset, secārī os iussit. Neque ā prōpositō abdūcī potuit, ligārīque sē omnīnō vetuit eādemque constantis animī firmitātem cruciātum illum pertulit quā superiōrēs vīcerat.
 
Atque hōc remediō dēformitās ossis sublāta est. Tībiae contractio aliquantulum cūrāta est, cum aliīs medicāmentīs, tum māchinīs quibusdam, quibus magnō multōrum diērum dolōre continenter ēius brevitās prōtendēbātur, neque tamen usque adeō prōdūcī potuit, quīn alterā brevior aliquantō relinquerētur.



Comentarios