Cicerōnis Philippica III, 34-36
Nēmo est tam stultus, quī nōn intellegat, sī indormierimus huīc temporī, nōn modo crūdēlem superbamque dominātiōnem nōbis, sed ignōminiōsam etiam et flāgitiōsam ferendam esse.
[35] Nostis insolentiam Antōnī, nōstis amīcōs, nōstis tōtam domum. Libīdinōsis, petulāntibus, impūrīs, impudīcīs, āleātōribus, ēbriīs servīre, ea summa miseria est summō dēdecore coniuncta. Quodsī iam, quod dī ōmen āvertant! fātum extrēmum reī pūblicae venit, quod gladiātōrēs nōbilēs faciunt, ut honestē dēcumbant, faciāmus nōs principēs orbis terrārum gentiumque omnium, ut cum dignitāte potius cadāmus quam cum ignōminiā serviāmus.
[36] Nihil est dētestābilius dēdecore, nihil foedius servitūte. Ad decus et ad lībertātem nātī sumus; aut haec teneāmus aut cum dignitāte moriāmur. Nimium diū teximus, quid sentīrēmus; nunc iam apertum est; omnēs patefaciunt, in utramque partem quid sentiant, quid velint. Sunt impiī cīvēs, sed prō cāritāte reī pūblicae nimium multī, contrā multitūdinem bene sentientium admodum paucī; quōrum opprimendōrum dī immortālēs incrēdibilem reī pūblicae potestātem et fortūnam dedērunt.
Imago: https://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/e/ec/La_romer%C3%ADa_de_San_Isidro.jpg
Comentarios
Publicar un comentario