Diabolica pantomima

"Perversē te imitāntur omnēs quī longē sē ā tē faciunt et extollunt sē adversum tē"
(Augustīnī Confessiōnēs II, VI, XIV)


nam et superbia celsitūdinem imitātur, cum tū sīs ūnus super omnia Deus excelsus. et ambitio quid nisi honōrēs quaerit et glōriam, cum tū sīs prae cunctīs honōrāndus ūnus et glōriōsus in aeternum? et saevitia potestātum timērī vult: quis autem timēndus nisi ūnus Deus, cūius potestātī ēripī aut subtrahī quid potest, quandō aut ubi aut quō vel ā quō potest? et blanditiae lascīvientium amārī volunt: sed neque blandius est aliquid tuā cāritāte nec amātur quicquam salūbrius quam illa prae cunctīs formōsa et lūminōsa vēritās tua. et cūriōsitās affectāre vidētur studium scientiae, cum tū omnia summē nōveris. ignōrantia quoque ipsa atque stultitia simplicitātis et innocentiae nōmine tegitur, quia tē simplicius quicquam nōn reperitur. quid tē autem innocentius, quandōquidem opera sua malīs inimīca sunt? et ignāvia quasi quiētem appetit: quae vērō quiēs certa praeter dominum? luxuria satietātem atque abundantiam sē cupit vocārī: tū es autem plēnitūdo et indēficiens cōpia incorruptibilis suāvitātis. effūsio līberālitātis obtendit umbram: sed bonōrum omnium largītor affluentissimus tū es. avāritia multa possidēre vult: et tū possidēs omnia. invidentia dē excellentiā lītigat: quid tē excellentius? īra vindictam quaerit: tē iustius quis vindicat? timor insolita et repentīna exhorrescit rēbus quae amāntur adversantia, dum praecavet sēcūritātī: tibi enim quid insolitum? quid repentīnum? aut quis ā tē sēparat quod dīligis? aut ubi nisi apud tē firma sēcūritās? tristitia rēbus āmissīs contābescit quibus sē oblectābat cupiditās, quia ita sibi nollet, sicut tibi auferrī nihil potest.


Imāgo ē Commentariō ad Apocalypsim Beatī Liebānensis (a. 776-786) dēprompta.

Comentarios