Calgacus dux Britannus de imperiosissimis Romanis

P. Cornēliī Tacitī Dē vītā et mōribus Iūliī Agricolae (XXX-XXXII)

[30[...] "Nōs terrārum ac lībertātis extrēmōs recessus ipse ac sinus fāmae in hunc diem dēfendit: nunc terminus Britānniae patet, atque omne ignōtum prō magnificō est; sed nulla iam ultrā gens, nihil nisi fluctūs ac saxa, et infestiōrēs Rōmānī, quōrum superbiam frustrā per obsequium ac modestiam effugiās. Raptōrēs orbis, postquam cuncta vastāntibus dēfuēre terrae, mare scrūtāntur: sī locuplēs hostis est, avārī, sī pauper, ambitiōsī, quōs nōn Oriens, nōn Occidens satiāverit: sōlī omnium opēs atque inopiam parī adfectū concupiscunt. Auferre trucīdāre rapere falsīs nōminibus imperium, atque ubi sōlitūdinem faciunt, pācem appellant.

[31] Līberōs cuīque ac propinquōs suōs nātūra cārissimōs esse voluit: hī per dīlectūs alibī servitūrī auferuntur; coniugēs sorōrēsque etiam sī hostīlem libīdinem effugērunt, nōmine amīcōrum atque hospitum polluuntur. Bona fortūnaeque in tribūtum, ager atque annus in frūmentum, corpora ipsa ac manūs silvīs ac palūdibus ēmūniendīs inter verbera et contumēliās conteruntur. [...] 

[32] An eandem Rōmānīs in bellō virtūtem quam in pāce lascīviam adesse crēditis? Nostrīs illī dissensiōnibus ac discordiīs clārī vitia hostium in glōriam exercitūs suī vertunt. [...] Omnia victōriae incitāmenta prō nōbis sunt: nullae Rōmānōs coniugēs accendunt, nullī parentēs fugam exprobrātūrī sunt; aut nulla plerīsque patria aut alia est. Paucōs numerō, trepidōs ignōrāntiā, caelum ipsum ac mare et silvās, ignōta omnia circumspectāntēs, clausōs quōdam modō ac vinctōs dī nōbis trādidērunt. Nē terreat vānus aspectus et aurī fulgor atque argentī, quod neque tegit neque vulnerat. [...] Nec quicquam ultrā formīdinis: vacua castella, senum colōniae, inter male parentēs et iniustē imperāntēs aegra mūnicipia et discordantia. Hīc dux, hīc exercitus: ibi tribūta et metalla et cēterae servientium poenae, quās in aeternum perferre aut statim ulciscī in hōc campō est. Proinde itūrī in aciem et māiōrēs vestrōs et posterōs cōgitāte".


Comentarios