Pulvis tormentarius


[...] Ad duodecimum Calendās Octobris, ēvocātus amoenitāte coelī, sēcesseram in hortum, quem Ioannes Frobenius satis amplum et ēlegantem meō commercātus est hortātū. Nam ibi soleō pōmerīdiānīs aliquot hōrīs vel somnum obrepentem arcēre vel assiduitātis taedium fallere, sī quandō invītat aeris temperiēs. Post deambulātiunculam conscenderam domunculam hortensem, iamque coeperam aliquid ex Chrysostomō vertere, cum interim vitreās fenestrās ferit fulmen, sed tacitum ac lēne. Prīmum suspicābar oculōrum esse errōrem. Cum rursus semel atque iterum effulsisset, dēmīror ac prospiciō sī sē vertisset coelum, contractīsque nūbibus pluviam ac tempestātem minārētur. Ubī nihil videō perīculī, ad librum redeō. Mox audītur sonitus, sed obtūsior. Ad eum modum poetae narrant Iovem lūdere, sī quando est hilarior; siquidem longē aliud fulminis genus erat quō gigantum mōlēs disiēcit ac Salmōnea et Ixionem dēmīsit in Tartara. Paulō post ēmicat plūs fulgōris, et audiō fragōrem horribilem, cūiusmodī ferē crepitus audīrī solet, sī quando fulminis ictus impēgit sē vehementius in aliquid solidum.
[...]
Ad similem itaque sonitum surrexī et prospiciō quae sit coelī faciēs. Ad laevam erat serēnitās, ad dexteram conspiciō novam nūbis speciem, velut ē terrā sēsē prōferentis in sublīme, colōre propemodum cinericiō, cūius cacūmen velut inflexum sēsē dēmittēbat. Dīxissēs scōpulum quempiam esse vertice nūtāntem in mare. Quō contemplor attentius, hoc minus vidēbātur nūbī similis. Dum ad hoc spectāculum stupeō, accurrit famulōrum ūnus quem domī reliqueram, admonēns ut subitō mē domum recipiam; cīvitātem armātam in tumultū esse. Nam is mōs est huīc reipūblicae, ut sīcubi fuerit exortum incendium, confestim armātī procurrunt ad tuendās portās ac moenia. Nec satis tūtum est armātīs occurrere; ferrum enim addit ferōciam animīs, praesertim ubi nihil est perīculī. Hortus autem in quō studēbam erat pōne moenia. Recurrō domum, multīs obviīs armātīs. Aliquantō post rem tōtam didicimus, quae sīc sē habēbat.

Paucīs ante diēbus in ūnam turrim eārum quibus moenia ex intervallīs mūniuntur, dēlāta fuerant aliquot vāsa pulveris bombardicī. Ea cum magistratus iussisset repōnī in summā camerā turris, nesciō quōrum incūriā reposita sunt in īmam turrim. Quod sī vīs pulveris in summō fuisset, tectum modo sustulisset in aerā, reliquīs innocuīs. Ac mīrō cāsū per rīmās illās speculātōriās fulmen illapsum attigit pulverem, moxque vāsa omnia corripuit incendium [...] Ipse pulvis accensus in altum sē recēpit, quī flammā consumptā cinericiae nūbis praebēbat speciem. Vīdissēs immānia fragmenta turris, avium rītū, volitāre per aera; quaedam ad ducentōs passūs dēferrī, quā dabātur līberum aeris spatium; alia cīvium domōs longō tractū dēmōlīrī.
[...]
Quis hoc māchinārum genus excōgitāvit? Ōlim artēs ad hūmānae vītae ūsum repertās diīs attribuit antīquitas, velutī medicīnam Apollinī, agricolātiōnem Cererī, vītīs cultūram Bacchō, fūrāndī artificium Mercuriō. Hūius inventī laudem nōn putō cuīquam dēbērī, nisi vehementer ingeniōsō cuīpiam, nec minus scelerātō cacodaemonī. Sī quid tāle comminiscī potuisset Salmōneūs ille, potuisset vel ipsī Iovī medium unguem ostendere. Et tamen hic nunc Christiānōrum atque adeō puerōrum lūsus est. In tantum apud nōs dēcrescit hūmānitās, accrescit immānitās.

Ōlim Corybantēs tympanōrum et tibiārum strepitū hominēs compellēbant in rabiem. Habet enim ille sonitus mīram vim ad commovēndōs animōs. At horribilius sonant nostra tympana, nunc anapaestīs, nunc pyrrhichiīs perstrepentia. At hīs nunc prō tubīs Christiānī ūtimur in bellō, quasi illic nōn satis sit esse fortem, sed oporteat furere. Quid autem dīxī dē bellō? Ūtimur in nuptiīs, ūtimur diēbus festīs, ūtimur in templīs. Ad furiōsum illum sonitum procurrunt in pūblicum virginēs, saltat nova nupta, ornātur festī dieī celebritās, quī tum est maximē laetus, sī tōtō diē per urbem obambulat plusquam Corybanticus tumultus. At egō arbitror apud inferōs nōn aliō organō celebrārī diēs festōs, sī modo sunt illic ullī. Platō putat magnī referre quō genere mūsicēs ūterētur cīvitas, quid dictūrus si hanc musicam audisset inter Christiānōs? Iam hoc mūsicae genus quod simul et flātile est et pulsātile, in templīs sollemne, quibusdam nōn placet, nisi bellicam tubam longē superat. Nec id satis; sacrificus vōcem ad tonitruī fragōrem effingit, nec aliī magis placent aliquot Germāniae principibus. Adeō nostrīs ingeniīs nihil est dulce quod nōn sapiat bellum. Sed dēsinō iocārī. Benē valē. 

Datum Basilēae sextō Calendās Octōbris. Annō M.D.XXVI.

Imago:  https://elpais.com/especiales/2016/el-bosco/la-obra.html

Comentarios