Nova Psyche

Dominō meō sponsō suāvissimō mihi super omnēs suāvitātēs S.

Maximō cum gaudiō, crēdō, Jerichō moenia corruere nōvistī, quod nōn sine magnō angōre animae meae factum est. Paucīs enim ante diēbus per media dīrupta moenia transiens ad forum cīvitātis ingressa sum. Ibi librum quemdam a tē scriptum invēnī, quem pretiīs maximīs continuō ēmere vōluī. Quō perlectō, perinde sensī ac Platōnem dīcunt dē inventiōne artis legendī sensīsse: phármakon nempe memoriae fūnestum in manibus teneō. Verba enim tua morbum hunc meī flēbilem lamentātiōne dignum ingravescunt quō invīta vexor, dūce tē infestissimō. 
Dissertātiōnis tuae erudītissimae quam per terrārum orbem fāma celebrat pudet mē dīcere nihil intelligere. Nihil praeterquam tē vīvere (mortuusne cum sponsā concumbere potest?) vītamque tē tantīs potestātibus honorātum dēgere posse vidērī. Dē mē quidem hoc tantum satis didicī: sponsam esse tuī, meīs lūminibus obscūrī. Et obtūsā vōce ingeniō hebetī adhūc resistō opertīs oculīs vix saltem vīva.
Nunc tē nōn esse precor cum anteā tamen tē esse precāta sim. Nēquāquam ego dēsipiō, āmens sī tū nōn es. Potius tē obsecrō, vītā cāriōrem meā, ut ipse jūrēs tē nōn esse hunc ūnicum amātōrem quī sponsō par ad mē frequenter vīsitātam sēcretō adit. Dīc sōdes. Sed tacēs. Loquī nōn vīs. Tē autem vīrēs dēficere nōn arbitror. Sīquidem anteā mē amāvisse infitiārī nōn ausus es, dēhinc haud reputābō tē nōn esse quem putō. Miseranda est vidēlicet condicio animī meī.
Sed satis tamen hārum rērum. Epistolae, nōn amōrī, fīnem impōnō. Animō amāntissimō tē amplector. Recordāre, sīs, omnia mea mē tuae fideī crēdere. Adhūc in illā sum sententiā quam cor tuum probē sapit. Voluntātem dē mē tuam, quaequae illa sit, quōquō modō fac ut sciam.

Ut salvus sis et Deum rogō et dēsīderō et spērō. Valē.


Imāgo: https://www.louvre.fr/es/explora/el-palacio/tres-siglos-de-escultura-italiana




Comentarios