Res est solliciti plena timoris amor (Olympia Fulvia Morata)

OLYMPIA FULVIA MORĀTA DOCTŌRĪ ANDREAE GRUMTHLERŌ SPONSŌ SUŌ


(Fragmentum ab epistulā novēnā librī prīmī)

Valdē doleō tē ā mē discēdere et tam diū abfutūrum. Nihil mihi neque molestius neque gravius accidere potuisset: licet enim tē nōn videam, tamen nōn tot sōlicitor cūrīs quot cum abes; nam semper timeō nē aut cecideris aut alseris aut perfrēgeris aliquid. Et quando nōn timuī graviōra perīcula vērīs? (Ov. Her. 1,11) Nostī illud: "Rēs est sollicitī plēna timōris amor" (Ov. Her. 1,12). Quod sī mē hanc sōlicitūdinem, quā semper tē absente crucior, omittere volēs, faciēs, sī commodē fierī poterit, ut intelligam quid agās, quī valeās. Nam tibi sanctē adiūrō tē mihi nec cārius nec iūcundius esse quicquam, quod tē etiam perspicere sciō. Sī enim aliter stāret sententia, nōn tē cēlārem, ut anteā apertē mē tuī ōdium cēpisse significābam. Velim, mī sponse, tēcum essem; tunc intelligerēs plānius quanta esset magnitūdo amōris ergā tē meī. Incrēdibile memorātū est quam efflictim tē dēpeream: nihil tam asperum neque tam difficile est, quod nōn cupidissimē sim factūra, dum tibi grātificer. Quārē nōn est mīrāndum sī haec mōra est mihi molesta, quoniam "ōdit vērus amor nec patitur mōrās" (Sen. Her. Fur. 588). Quīdvīs aliud tuā causā quam hoc facilius ferrem: proinde tē obsecrō, perque tuam fidem tē obtestor, ut manibus pedibusque obnixē omnia faciās, ut hāc aestāte (ut pollicēris) simus ūnā in patriā. Sī aequē mē amās, ut ego tē, faciēs; sat sciō. Sed nē sim tibi molesta, dē hōc nōn loquar amplius, neque quicquid dē hāc rē attigī, fēcī ut tē increpārem, sed ut tē tuī officiī admonērem, etsī satagis hārum rērum.

Fragmentum quod lēgistī ēdidit Holt N.Parker: "Olympia Fulvia Morata /1526/7-1555): Humanist, Heretic, Heroine".

Ad opera omnia Olympiae Morātae (1562): http://mateo.uni-mannheim.de/desbillons/olimp.html

Imāgo: Alexia Sinclair

Comentarios

Publicar un comentario