5.8.15 Sed quārē hinc abīrem et illūc īrem(1), tū sciēbās, Deus, nec indicābās mihi nec mātrī, quae mē prōfectum ātrōciter planxit et usque ad mare secūta est. sed fēfellī eam, violenter mē tenēntem ut aut revocāret aut mēcum pergeret. et finxī mē amīcum nōlle dēserere dōnec ventō factō nāvigāret, et mentītus sum matrī, et illī matrī. et ēvāsī, quia et hoc dīmīsistī mihi(2) misericorditer servāns mē ab aquīs maris, plēnum exsecrāndis sordibus usque ad aquam grātiae tuae, quā mē ablūtō siccārentur flūmina māternōrum oculōrum, quibus prō mē cotīdiē tibi rigābat terram sub vultū suō. et tamen recūsāntī sine mē redīre vix persuāsī ut in locō quī proximus nostrae nāvī erat, memoriā beātī Cypriānī, manēret eā nocte. sed eā nocte clanculō ego prōfectus sum, illa autem nōn; mansit ōrāndō et flēndō. et quid ā tē petēbat, Deus meus, tantīs lacrimīs, nisi ut nāvigāre mē nōn sinerēs? sed tū altē consulens et exaudiens cardinem dēsīderiī ēius non cūrāstī quod tunc petēbat, ut mē facerēs quod semper petēbat. flāvit ventus et implēvit vēla nostra et lītus subtraxit aspectibus nostrīs, in quō māne illa insāniēbat dolōre, et querellīs et gemitū implēbat aurēs tuās [...]
5.9.17 Nōn itaque videō quōmodo sānārētur(3), sī mea tālis(4) illa mors transverberāsset viscera dīlectiōnis ēius(5). et ubi essent tantae precēs, et tam crēbrae sine intermissiōne? nusquam nisi ad tē. an vērō tū, Deus misericordiārum, spernerēs cor contrītum et humilātum viduae castae ac sōbriae [...] hūiusne tū lacrimās, quibus nōn ā tē aurum et argentum petēbat, nec aliquod nūtābile aut volūbile bonum, sed salūtem animae fīliī suī, tū, cūius mūnere(6) tālis erat, contemnerēs et repellerēs ab auxiliō tuō? nēquāquam, domine. immō vērō aderās et exaudiēbās et faciēbās ordine quō praedestināverās esse faciendum. absit ut tū fallerēs eam in illīs vīsiōnibus et responsīs tuīs, quae iam commemorāvī et quae nōn commemorāvī, quae illa fidēlī pectore tenēbat et semper ōrāns tamquam chīrographa tua ingerēbat tibi. dignāris enim, quoniam in saeculum misericordia tua, eīs quibus omnia dēbita dīmittis, etiam prōmissiōnibus dēbitor fierī.
(1) Ē Carthāgine ad Rōmam.
(2) "Dīmittere" ut "ignoscere" intelligendum est.
(3) Id est, quōmodo māter Monica sānārētur sī cor ēius ferīrētur vulnere mortis Augustīnī, quippe grāvī morbō Rōmae aegrōtāntis.
(4) Certē Augustinus manichaeus est, nōn christiānus catholicus, et etiam graviter aegrōtāns baptismum contemnit.
(5) "Ēius": mātris suae. Viscera dīlectiōnis Monicae fīlius ipse erat Augustīnus.
(6) Dōnō et grātiā Deī tālis erat Monica.
Imāgo: https://es.wikipedia.org/wiki/El_caminante_sobre_el_mar_de_nubes#/media/Archivo:Caspar_David_Friedrich_-_Wanderer_above_the_sea_of_fog.jpg
Comentarios
Publicar un comentario