Dis-ordo amoris


II.i. ALCESIMARCHVS
Crēdō ego Amōrem prīmum apud hominēs carnificīnam commentum.
hanc ego dē mē coniectūram domī faciō, nī forīs quaeram,
quī omnēs hominēs superō [atque] antideō cruciābilitātibus animī. 205
iactor [crucior] agitor stimulor, versor
in amōris rotā, miser exanimor,
feror differor distrahor dīripior,
ita nūbilam mentem animī habeō. 209-210
ubi sum, ibi nōn sum, ubi nōn sum, ibist animus, 211
ita mī omnia sunt ingenia;
quod lubet, nōn lubet iam id continuō,
ita mē Amor lassum animī lūdificat, 214-215
fugat, agit, appetit, raptat, retinet, 216
lactat, largītur: quod dat nōn dat; dēlūdit:
modō quod suāsit, <id> dissuādet,
quod dissuāsit, id ostentat. 219-220
maritumīs mōribus mēcum experītur 221
ita meum frangit amāntem animum;

IMĀGO: Parmigianino (1503-1540), Cupīdo (1423-1524). Kunsthistorisches Museum, Vindobonae.

Comentarios