Titivilli pestiferae adnotationes

"Cum Dominō psallēs, psallendo bis tria servēs
Dīrige cor sursum, bene profer, respice sensum
Mens sit sublīmis, genu flexum, vīsus in imīs.
Nunquam posterior versus prior incipiātur
Quam suus anterior sub dēbitō fīne fruātur.
Quī psalmōs resecat et verba Dāvītica curtat,
Nōn magis inde feret quam sī sua lingua tacēret.
Fragmina verbōrum rex Plūto colligit hōrum".

Petrī Lombardī Commentārius super Psalterium, annīs MCL-MCC.

"Quī bene nōn dīcit Hōrās, Deus hunc maledīcit;
syncopa vītētur versus nōn anticipētur
Dōnec fīnītus omnīnō sit bene prīmus.
Scrībī dēfectus hōrārum daemon ineptus:
Quotīdiē multōs valet ex hīs scrībere librōs".

Guillelmī Episcopō Māgālōnensis Admonitio ad Clērum dē Modō dīcendī Hōrāsannīs MCXC-MCXCV.


Guillelmus Episcopus nōn dē Plūtōne, sed dē daemōne loquitur, id quod diabolī Tītivillī testimōnium prīmum intellegendum est. Saeculō tertiō decimō ineunte (annō circiter MCCXXVI) Iācōbus dē Vitriācō daemōnem prīmus descripsit saccō onerātum valdē plēnō syllabis dictiōnibusque syncopātīs et versibus in psalmodiā omissīs ā neglegentibus clēricīs (Sermōnēs vulgārēs nº XIX et Historia Occidentālis XXXIV). Quīn etiam cophinus ille daemōnis plēnus est vacuīs quoque verbīs nihil ad cultum Deī pertinentibus, quae in ecclēsiā blaterōnēs ac linguācēs dīcunt et Tītivillus avidissimē ascrībit:

"Unde quīdam sanctus sacerdōs, cum vidēret in quādam magnā sollempnitāte dyabolum dentibus extendere pergamentum, adjūrāvit eum ut dīceret ei cūr istud faceret. Cui demon respondit: 'Scrībō ociōsa verba quae dīcuntur in hāc ecclēsiā et quia hodiē plūs solitō tālia multiplicantur, propter solempnitātem diēī festī, videns quod nōn sufficeret cedula quam attulī, dentibus meīs extendere cōnātus sum pergamēnum [...]".

Iacōbī dē Vitriācō Sermōnēs vulgārēs nº CCXXXIX.

Haec sunt dē daemōne Titivillō prīma testimōnia. At vērō appelātiōnem eius tum dēmum apud Guillielmum Alvernī nōvimus annīs MCCXXX-MCCXXXVI in operā Dē Universō, ubi nōmen "Tintinillum" inveniendum est ("quī sē dīcit vocārī Tintinillum"). Annīs MCCLXX-MCCLXXXV Johannēs Wallensis dē Tītivillō loquitur in Tratactus dē Penitentiā; dehinc illustris fiet daemon scrība, in litterātūrā homīlēticā et tractātibus mōrālibus necnōn in arte visuālī frequenter praesens.

Sunt quī dīcam orīginem nōminis Tītivillī esse verbum Plautīnum "tītivillītium", quod in Casīnā invenimus significans aliquam rem nihil aestimandam vel vīlī pretiō (Casīna, actus II, scēna V, versus XXXIX: "Nōn egō istuc verbum empsitem tītivillītiō").

Nōtissima est facta narrātiuncula dē lapsū Titivillī dentibus dētrahere cōnantis membrānam in quā scrībit, ut inania verba quam plūrima colligat.

"In cīvitāte tolētānā fuit quīdam subdiāconus (...) vīditus in metis excessū suprā fenestram in fronte ecclēsie, sedentem demōnem in speciē simie horridā et dēformī, et in collō eius cornu scriptōris, et tomus erat in sinistrā calamus in dextrā (...) Sed cum multiloquium locus angustus nōn caperet, apprehensam cum dentibus et unguibus pelliculam pestifer scrība dētrahere cēpit ut dīlātāret. Dum fortiter faciens sibi nōn precāverit, lapsū cadens repentīnō tantum vīsum est fragōrem dēdisse, ut subdiāconus aestimāret ecclēsiam funditus corruisse, quī sōlus cernēbat vīsiōnem. Rīsit ergō et letātus est cum vīdit ruinam, manus etiam levans in precipitātiōne pestilentis, cadentem prosecūtus est plausū castō, minus tamen castigātor".

Vincentiī Belvacensis Speculum Historiāle, annō MCCXLIV.

Dē lapsū Tītivillī irrīsōriō:
Iohannis dē Garlandiā Stella Maris (annō MCCXLVIII) atque etiam Maríu saga Hjaltason (annō MCCXXXVII).

Dē prīmā imāgine (dextrā), hīc.
Dē alterā imāgine (sinistrā), hīc.
Dē tertiā imāgine (infrā), hīc.
Ad plūrima et mājora dē Tītivillō, hīc.

Comentarios