"Stultior Claudio"


[II] [...] Infans autem relictus ā patre ac per omne fere pueritiae atque adulescentiae tempus variīs et tenācibus morbīs conflictātus est, adeō ut animō simul et corpore hebetātō nē prōgressā quidem aetāte ullī pūblicō prīvātōque mūnerī habilis existimārētur. Diū atque etiam post tūtēlam receptam aliēnī arbitriī et sub paedagōgō fuit; quem barbarum et ōlim superjūmentārium ex industriā sibi appositum, ut sē quibuscumque dē causīs quam saevissimē coercēret, ipse quōdam libellō conqueritur. [...]

[III] Disciplīnīs tamen līberālibus ab aetāte prīmā nōn mediocrem operam dedit ac saepe experīmenta cūjusque etiam pūblicāvit. Vērum nē sīc quidem quicquam dignitātis assequī aut spem dē sē commodiōrem in posterum facere potuit. Māter Antōnia portentum eum hominis dictitābat, nec absolūtum ā natūrā, sed tantum incohātum; ac sī quem socordiae argueret, stultiōrem aiēbat fīliō suō Claudiō. Avia Augusta prō despectissimō semper habuit, nōn affarī nisi rārissimē, nōn monēre nisi acerbō et brevī scriptō aut per internuntiōs solita. Soror Līvilla cum audisset quandōque imperātūrum, tam inīquam et tam indignam sortem p. R. palam et clārē dētestāta est. [...]

[VIII] Nec eō(1) minus contumēliīs obnoxius vixit. Nam et sī paulō sērius ad praedictam cēnae hōram occurrisset, nōn nisi aegrē et circuitō dēmum trīclīniō recipiēbātur, et quotiens post cibum addormisceret, quod ei ferē accidēbat, oleārum aut palmulārum ossibus incessēbatur, interdum ferulā flagrōve velut per lūdum excitābātur ā copreīs. Solēbant et manibus stertentis soccī indūcī, ut repente expergēfactus faciem sibimet confricāret.

(1) Ūna cum Caligulā imperātōre gessit Claudius consulātum per duōs mensēs; posteā sortītus est dē alterō consulātū in quartum annum (Suēt, ibīdem, VII).

[X] Per haec ac tālia maximā aetātis parte transactā quinquāgēsīmō annō imperium cēpit quantumvīs mīrābilī cāsū. Exclūsus inter cēterōs ab insidiātōribus Gāi, cum quasi sēcrētum eō dēsīderante(2) turbam submovērent, in diaetam, cuī nōmen est Hermaeum, recesserat; neque multō post rūmōre caedis exterritus prōrepsit ad sōlārium proximum interque praetenta foribus vela sē abdidit. Latentem discurrens forte gregārius mīles, animadversīs pedibus, studiō sciscitandī quisnam esset, agnōvit extractumque et prae metū ad genua sibi accidentem imperātōrem salūtāvit.  [...]
(2) Id est, Caligulā.

Dē imāgine, hīc.

Comentarios