[...] Haec agentī(1) portentum terribile vīsum: anguis ex columnā ligneā ēlapsus cum terrōrem fugamque in rēgiā fēcisset, ipsīus rēgis nōn tam subitō pavōre perculit pectus quam anxiīs implēvit cūrīs. (1) Tunc temporis Tarquinius Superbus Iovis templum in Capitōliō perficiēbat atque Signiam Circeiōsque colonōs mittēbat.
Itaque cum ad pūblica prōdigia Etruscī tantum vātēs adhibērentur, hōc velut domesticō exterritus vīsū Delphōs ad maximē inclitum in terrīs orāculum mittere statuit. Neque responsa sortium ullī aliī committere ausus, duōs fīliōs per ignōtās eā tempestāte terrās, ignōtiōra maria in Graeciam mīsit. Titus et Arruns prōfectī; comes iīs additus L. Iūnius Brūtus, Tarquiniā, sorōre rēgis, nātus, iuvenis longē alius ingeniī quam cūius simulātiōnem induerat.
Is cum prīmōrēs cīvitātis, in quibus fratrem suum, ab avunculō interfectum audisset, neque in animō suō quicquam rēgī timendum neque in fortūnā concupiscendum relinquere statuit contemptūque tūtus esse ubī in iūre parum praesidiī esset. Ergō ex industriā factus ad imitātiōnem stultitiae, cum sē suaque praedae esse rēgī sineret, Brūtī quoque haud abnuit cognōmen ut sub eius obtentū cognōminis līberātor ille populī Rōmānī animus latens opperīrētur tempora sua.
Is tum ab Tarquiniīs ductus Delphōs, lūdibrium vērius quam comes, aureum baculum inclūsum corneō cavātō ad id baculō tulisse dōnum Apollinī dīcitur, per ambāgēs effigiem ingeniī suī. Quō postquam ventum est, perfectīs patris mandātīs cupīdo incessit animōs iuvenum sciscitandī ad quem eōrum regnum Rōmānum esset ventūrum. Ex infimō specū vōcem redditam ferunt: imperium summum Rōmae habēbit quī vestrum prīmus, Ō iuvenēs, osculum matrī tulerit.
Tarquiniī ut Sextus, quī Rōmae relictus fuerat, ignārus responsī expersque imperiī esset, rem summā ope tacērī iubent; ipsī inter sē uter prior, cum Rōmam redisset, matrī osculum dāret, sortī permittunt. Brūtus aliō ratus spectāre Pythicam vōcem, velut sī prōlapsus cecidisset, terram osculō contigit, scīlicet quod ea commūnis māter omnium mortālium esset.
Comentarios
Publicar un comentario