Vivere in praenominibus: Aulii Gelli Noctes Atticae X, IV

Ad vīvendum nōlō

insulās, palātia, turrēs.

Quam altissimum gaudium

vīvere in praenōminibus!

Para vivir no quiero
islas, palacios, torres.
¡Qué alegría más alta:
vivir en los pronombres!

Poetae Hispānī Pedro Salinas versūs hōs pulchrōs in carmine "La voz a ti debida"  (Latīnē: "Vox tibi dēbita", annō MCMXXXIII) nātūrāliter meminī cum  hunc Aulii Gelii locum arbitrāriē legerem.
Imāgo ā fēminā pictōre Hispānicā Remedios Varo  annō MCMLXVI picta"Los amantes". 

Quod P. Nigidius argūtissime docuit nōmina nōn positīva esse, sed nātūrālia.
I. Nōmina verbaque nōn positū fortuītō, sed quādam vī et ratiōne nātūrae facta esse P. Nigidius in grammaticīs commentāriīs docet, rem sānē in philosophiae dissertatiōnibus celebrem. II. Quaerī enim solitum aput philosophōs, physei ta onomata sint e thesei. III. In eam rem multa argūmenta dīcit, cūr vidērī possint verba esse nātūrālia magis quam arbitrāria.

IV. Ex quibus hoc vīsum est lepidum et festīvum: " "Vōs" " inquit "cum dīcimus, mōtū quōdam ōris conveniente cum ipsīus verbī dēmonstrātiōne ūtimur et labeās sensim prīmōrēs ēmovēmus ac spīritum atque animam porro versum et ad eōs, quibuscum sermōcināmur "intendimus. At contrā cum dīcimus "nōs", neque profūsō intentōque flātū vōcis neque prōiectīs labrīs prōnuntiāmus, sed et spīritum et labeās quasi intrā nōsmet ipsōs coercēmus. Hoc idem fit et in eō, quod dīcimus "tū", "egō" et "tibi" et "mihi". Nam sīcuti, cum adnuimus et abnuimus, mōtus quidam ille vel capitis vel oculōrum ā nātūrā reī, quam significat, nōn abhorret, ita in hīs vōcibus quasi gestus quidam ōris et spīritūs nātūrālis est. Eadem ratio est in Graecīs quoque vōcibus, quam esse in nostrīs animadvertimus.

Comentarios