Utinam, Ars, posses!

Dexterā vidēmus effigiēm Giovannae Tornabuoni ā Domenicō Ghirlandāiō dēpictam circā annō 1488. Quae tabula in Mūseō Natiōnālis Thyssen/Bornemisza Matrītī spectārī potest.


Annōs enim nāta duodēvīginti nupsit Giovanna Lorentiō Tornabuoni. Duōbus posteā annīs mortua est sponsa pulcherrima in partū alterīus fīliī.

In imāgine suprā legere possumus inscriptiōnem quae in tabulā appāret. Distichum, cūjus auctor est Martiālis, fuit dēpromptum ē carmine X librī XXXII, ubi dē pictūrā Marcī Antōnī Prīmī loquitur poeta.

Haec mihi quae colitur violīs pictūra rosīsque,
Quōs referat voltūs, Caediciāne, rogās?
Tālis erat Marcus mediīs Antōnius annīs
Prīmus: in hōc iuvenem sē videt ōre senex.
Ars utinam mōrēs animumque effingere posset! 5
Pulchrior in terrīs nulla tabella foret.

"Visitātio" ē Capellā Tornabuoni, Florentiā. In pariētibus Capellae Tornabuoni Giovannam rursus dēpinxit Ghirlandāius eadem vestīmenta ferentem vultumque eundem venustum (vidē tertiam fēminam dexterā parte pictūram spectantī)

Comentarios