Et notissima eligere et certare cum electis: P. Ovidi Tristium liber III, carmen III

P. Ovidī prīmōs versūs ē carmine tertiō librī tertiī "Tristium" in humilem prōsam vertī ad linguam Latīnam excercendam et nōn minus perfruendam. 

Amīco Fuscō quarentī quemadmodum sē in sēcessū studēre oportēret, respondebat Plīnius Minor in epistulā IX, librī VII:

"Nihil offuerit quae lēgeris hāctenus, ut rem argūmentumque teneās, quasi aemulum scrībere lectīsque conferre, ac sēdulō pensitāre, quid tū quid ille commodius. Maxima grātulātio sī nōn nulla tū, magnus pudor sī cuncta ille melius. Licēbit interdum et nōtissima ēligere et certāre cum ēlectīs. Audax haec nōn tamen improba, quae sēcrēta contentio".

Nōtāndum est hoc genus translātiōnis iam commendāvisse M. Fabium Quintiliānum, quō linguae Latīnae studiōsus magis et melius scrībat, atque etiam sīc laudāvisse: "Sed et illa ex Latīnis conversio multum et ipsa contulerit" (Inst. Or. X, V, IV).

Ambōbus doctīs suādentibus adgressa sum ad tālem exercitātiōnem scrībendi (licet audācem, nōn tamen improbam, ut spērō). Sēcrētum nullum apud mē; maximus tamen pudor. Quod inceptum maximō mihi ūsuī gaudiōque fuit. Ut Plīnius quippe in epistulā praedictā scripserat: "Itaque summī ōrātōrēs, summī etiam virī sīc sē aut exercēbant aut dēlectābant, immō dēlectābant exercēbantque".


(v. 1) Fortasse mīrāris, uxor meī, quod hanc epistulam altera manus scripserit. In causā aegritūdo. Etenim aegrōtābat in extrēmīs partibus orbis ignōtī et quasi dē meā salūte iam dubitābam. Potesne imāginārī quōmodo nunc mē habeam in hāc terribilī regiōne inter Sauromatās et Getās prostrātum?

(v. 7) Cum temperiem caelī molestē ferō tum aquīs istīs adsuescere nōn possum et terram ipsam ratiōne mihi incognitā nōn amō. Abest domus satis apta aegrō, abest cibus ūtilis; abest quī ūsū Apollonis perītus morbum dēpellat; abest quī spem faciat et quī cadente vesperā languidā fābulās narret animum remittentēs. Amīcus abest.

(v. 13) Extrēmīs locīs et inter populōs extrēmōs fessus iaceō mihique nunc languescentī  in mentem venit quod hīc nōn est. Sed quamvīs omnia veniant, omnia tū tamen supērās, conjūnx, et magis valēs in corde meō. Tēcum loquor absente. Vox mea nōmen tuum prōnuntiat sōlum. Omnēs noctēs, lūmina omnia tēcum mihi quotīdiē veniunt. Quīn etiam insānum mē loquī nōmenque tuum ā summīs labrīs meī āmentis venīre dīcitur.

(v. 21) Sī iam peream, sī vōce suppresā merī stillīs addendīs lingua iners reficienda sit, nuntietur autem dominam meam hūc vēnisse, statim resurgam spēsque tuī mihi vigōris causā erit.

(v. 25) Quid ergō? Ego incertus sum vītae, tūne forsitan istic nōs ignōrans jūcundum tempus agis? Nōn agis, adfirmō. Hoc nōbīs, cāra, clārissimē patet, quod tū sine mē tempus dēgere nōn potes nisi tristis.

Et ecce versūs elegiacī Ovidiī

(1) Haec mea sī cāsū mīrāris epistula quārē 
alterius digitīs scripta sit, aeger eram. 
Aeger in extrēmīs ignotī partibus orbis, 
incertusque meae paene salūtis eram. 
Quem mihi nunc animum dīrā regiōne iacenti 
inter Sauromatās esse Getāsque putēs? 
(7) Nec caelum patior, nec aquīs adsuēuimus istīs, 
terraque nescio quō nōn placet ipsa modō. 
Nōn domus apta satis, nōn hīc cibus ūtilis aegrō, 
nullus, Apollineā quī leuet arte malum, 
nōn quī sōlētur, nōn quī lābentia tardē 
tempora narrandō fallat, amīcus adest. 
(13) Lassus in extrēmīs iaceō populīsque locīsque, 
et subit adfectō nunc mihi, quicquid abest. 
Omnia cum subeant, uincis tamen omnia, coniunx, 
et plūs in nostrō pectore parte tenēs. 
Tē loquor absentem, tē uox mea nōminat ūnam; 
nulla uenit sine teē nox mihi, nulla diēs. 
Quīn etiam sīc mē dīcunt aliēna locūtum, 
ut foret amentī nōmen in ōre tuum. 
(21) Sī iam dēficiam, subpressaque lingua palātō 
uix instillātō restituenda merō, 
nuntiet hūc aliquis dominam uēnisse, resurgam, 
spēsque tuī nōbīs causa uigōris erit. 
(25) Ergo ego sum dubius uītae, tū forsitan istic 
iūcundum nostrī nescia tempus agis? 
Nōn agis, adfirmō. Liquet hoc, carissima, nōbīs, 
tempus agī sine mē nōn nisi triste tibi.

Comentarios