Quae lēgis causā nupsit tibi Laelia, Quinte,
uxōrem potes hanc dīcere lēgitimam
Martialis poetae Hispani epigramma LXXV libri V
In vocābulō "lēgitimam" vident enim quīdam rethoricam verbōrum figūram agnōminātiōnem(1) nuncupātam. Propter quam figūram adjectīvus "lēgitimus, a um" sīcut "lēgem-timens" est interpretandus.
Agnōminātiōne in pentametrō adhibitā, intellegendum est Laeliam vel potius ipsum Quintum timōris causā (lēgem scīlicet timentem) connubiō inter sē iunctōs esse.
Hanc interpretātiōnem haud plānē rējicientī mihi tamen alia agnōminātio et quidem lepida sīcut per jocum in mentem venit. Nam longitūdine vocālis "e" in "lēgis/ legis" lūdēre volens significātiōnem inaudītam vocābulī "lēgitima" excōgitāvi. Talī modō tōtus novum callidumque habet sensum dystichus.

Vocālis enim brevis mutat "lēgis", substantīvum in casū genitīvō, ad secundam persōnam verbī "legō". Itaque intellegendum est Laeliam ideō Quintō nupsisse, quod vir legere posset vel legere solēret.
Ergō prīmum versum hōc modō refēci:
Ergō prīmum versum hōc modō refēci:
Nupsit, Quinte, tibī quā causā Laelia, quod legis
uxōrem potes hanc dīcere lēgitimam
Sī Laeliae tantum placet maritus legens, nōn mentītur quī dīcat eam "legi(n)timam" esse, id est, "legentī-intimam". Novum equidem adjectīvum creāvi ex rādīce verbī "legere" et superlātīvō "intimus, a, um".
Altera igitur significātio jam sub adjectīvum "lēgitimam" jocaliter subrēpit, quae ad Laeliam sānē pertinet cum illa nōn sōlum uxor lēgitima esset, i. e. secundum lēgēs nuptiālēs, sed etiam intima maritō suō legentī.
Quid tandem, quaesō, lectōrēs amābilēs?

Potestne fēmina virī legentis lectum geniālem legendī causā concupiscere?
Ita profectō. Egō mē fēcisse confiteor.
Ita profectō. Egō mē fēcisse confiteor.
(1)Agnōminātio Hispanice dicitur "calambur", Gallice: "calembour" Tedesci: "Kalauer"; Anglice: "pun".
Comentarios
Publicar un comentario