Ludovici van Beethoven Epistula ad Franciscum Gerhardum Wegeler in linguam Latinam a Nicolao Gross conversa (cf. Epistula Leonina CXX).
Vindobonae, d.16. m. Nov. a.1801 scripta.
Domus Beethoveniana Bonnensis, Collectio Wegeler, W 18
Dīcō mē vītam dēgere miseram, nam ex duōbus ferē annīs ēvītō omnēs hominum congregātiōnēs, quia fierī nōn potest, ut hominibus dīcam: ‚Surdus sum’. Sī essem cuiusvīs disciplīnae alīus, hoc potius fierī posset, sed in meā disciplīnā hic status est terribilis; finge meī adversāriī, quōrum numerus nōn est parvus, quidnam dīcerent dē rē istā !
Ut sciās quanta sit ista mīra mea surditās, tibī dīcō mihī in theātrō versantī proximē ad orchestram esse acclīnandum, ut verba histriōnum intellegerem. Tonōs instrūmentōrum altōs, vōcēs cantantium, sī sum aliquātenus remōtus, nōn audiō; in colloquiīs mīror esse quōsdam hominēs, quī numquam istud animadverterint; cum plērumque sint rēs, quae animum āvocant, causam ex iīs dērīvant. Interdum quoque hominem submissē loquentem vix audiō, tonōs eius quidem, sed nōn verba; attamen ut prīmum aliquis clāmat, hoc omnīnō nōn patior.
Quid nunc sit ēventūrum, hoc scit Deus. Veringius dīcit certē fore, ut valētūdo mea fiat melior, etsī non redintegrētur. Saepe iam - - vītam meam exsecrātus sum; Plūtarchus autem mē dūxit ad resignātiōnem. Volō quidem, sī fierī poterit, fātō meō resistere, quamquam erunt vītae meae mōmenta, quibus erō animal Deī omnium miserrimum.
Comentarios
Publicar un comentario