Imaginabilis Philologia

Aliquae etymologiae orbae omnī fundāmentō, ā Varrōne in librīs suīs Dē linguā Latīnā prōpositae, mihi nōtae sunt cum ōrātiōnem Aloisiae Aguilar commendābilissimam "Varrōnis negōtia salsa atque hūmāna. Varro magister hūmānitātis" in Youtube spectārem. Ab initiō sermōnis facētam etymologiam Varrōnis dē verbō "laetārī" memorat magistra: "laetārī ab eō venīre quod cor sīve pectus propter gaudium lātius pateat". Aloisiae opīniōne, falsae etymologiae Varrōnis hūmānitātis sunt plēnae: "nam ex eō oriuntur quod hominēs possunt oculīs sensibus percipere, mente fingere et vidētur ille [sc. Varro] bene novisse quid hominēs percipiant, quid sentiant".

Sine dubiō hūmānissima est etymologia sīve scientia vēritātis in verbīs, quandoquidem ἔτυμος "vērum" significat et sōlus homo certum ac falsum dignoscere vult (nōn dixī potest). Quō ex principiō falsam etymologiam esse nōn licet. Eōdem modō semper falsa erit imāginātio, quia plēnam et perfectam similitūdinem, ergō vēram, alicūjus reī mens concipere omnīnō nōn potest.

ImāgoFormae artis nātūrae (Kunst-Formen der Natur) est liber historiae nātūrālis modō lithographiae ab Ernestō Haeckel annō 1904 scriptus. 


VI. [...] Hinc etiam metus ā mente quōdam modō mōtā, ut metuistī tē āmōvistī; sīc, quod frīgidus timor, tremuistī timuistī. Tremō dictum ā similitūdine vōcis, quae tunc cum valdē tremunt appāret, cum etiam in corpore pilī, ut arista in spīcā hordeī, horrent.

Cūrāre ā cūrā dictum. Cūra, quod cor ūrat; cūriōsus, quod hāc praeter modum ūtitur. [...] Cūriae, ubī senātus rempūblicam cūrat, et illa ubi cūra sacrōrum pūblica; ab hīs cūriōnēs.

Volo ā voluntāte dictum et ā volātū, quod animus ita est, ut punctō temporis pervolet quō volt. [...] Metuere ā quōdam mōtū animī, cum id quod malum cāsūrum putat refugit mens. Cum vehementius in movendō ut ab sē abeat forās fertur, formīdo; cum parum movētur pavet, et ab eō pavor.

VII [...] Loquī ab locō dictum. Quod quī prīmō dīcitur iam fārī vocābula et reliqua verba dīcit ante quam suo quīque locō ea dīcere potest, hunc Chrysippus negat loquī: quārē ut imāgo hominis nōn sit homo sīc in corvīs, cornīcibus, puerīs prīmitus incipientibus fārī verba nōn esse verba, quod nōn loquantur. Igitur is loquitur, quī suō locō quodque verbum sciens pōnit, et is tum prōlocūtus, quom in animō quod habuit extulit loquendō.

VIII. Propiō nōmine dīcitur facere ā facie, quī reī quam facit impōnit faciem.[...] Videō ā vīsū, id ā vī: quinque enim sensuum maximus in oculīs: nam cum sensus nullus quod abest mille passūs sentīre possit, oculōrum sensus vis usque pervenit ad stellās. [...] Dictum cernō a cereō, id est ā creandō; dictum ab eō quod cum quid creātum est, tunc dēnique vidētur.

Comentarios