XXX. Cum ante annōs plūrimōs domō, parentibus, sorōre, cognātīs et, quod hīs difficilius est, consuētūdine lautōris cibī propter caelōrum mē regna castrāssem (1), et Hierosolymam mīlitātūrus (2) pergerem, bybliothecā, quam mihi Rōmae summō studiō ac labōre confēceram, carēre nōn poteram. Itaque miser ego lectūrus Tullium (3) iēiūnābam; post noctium crebrās vigiliās, post lacrimās, quās mihi praeteritōrum recordātio peccātōrum ex imīs visceribus ēruēbat, Plautus (4) sūmēbātur in manibus. Sī quandō in mēmet reversus prophētam lēgere coepissem, sermo horrēbat incultus, et quia lūmen caecīs oculīs nōn vidēbam, nōn oculōrum putābam culpam esse, sed sōlis.
(2) Id est, “ut militiam Christi exerceam” vel “ut miles Christi fiam”, secundum verba Sancti Apostoli Pauli in Eph. 6, 11-12: “Induite armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias Diaboli. Quia non est nobis colluctatio adversus mundi adversus sanguinem et carnem sed adversus principatus, adversus potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, adversus spiritalia nequitiae in caelestibus”; atque ibidem 13-17.
(3) Marcus Tullius Cicero, orator, philosophus, poeta, rhetor, senator et consul (CVI a. Chr. n. – XLIII a. Chr. n.). Hieronymus nomine scriptoris utitur ad summam familiaritatem denotandam.
(4) Titus Maccius Plautus, histrio et auctor fabularum scaenicarum Latinarum (254 a. Chr. n. – 184 a. Chr. n.). Iterum usus cognominis celeberrimi auctoris intimam amicitiam indicare vult. Ipsa sententia Hieronymus occultatur, nam manus librum sumunt et Plautus sumitur, Hieronymus tamen silentio de sua persona acto plautinae pertinaciae patiens apparet.
Dum ita mē antīquus serpens inlūderet, in mediā ferme quadrāgēsimā medullīs infūsa febris corpus invāsit exhaustum et sine ullā requiē –quod dīctū quoque incrēdibile sit- sic infēlīcia membra dēpasta est, ut ossibus vix haerērem. Interim parābantur exequiae et vītālis animae calor totō frīgente iam corpore in solō tam tepente pectusculō palpitābat, cum subitō raptus in spīritū ad tribūnal iūdicis pertrahor, ubi tantum lūminis et tantum erat ex circumstāntium clāritāte fulgōris, ut prōiectus in terram sursum aspicere nōn audērem.
Interrogātus condiciōnem Christiānum mē esse respondī: et ille, quī residēbat, “Mentīris”, ait, “Cicerōniānus es, nōn Christiānus; ubi thesaurus tuus, ibi et cor tuum (5)”. Ilicō obmūtuī et inter verbera (nam caedī mē iusserat) conscientiae magis igne torquēbar illum mēcum versiculum reputans: “In infernō autem quis confitēbitur tibi?(6)”. Clāmāre tamen coepī et hēiulans dīcere: “Miserēre meī, domine, miserēre meī”. Haec vox inter flagella resonābat.
Tandem ad praesidentibus genua provolūtī, quī adstiterant, precābantur, ut veniam tribueret adulescentiae, ut errōrī locum patientiae commodāret exactūrus deinde cruciātum, sī gentīlium litterārum librōs aliquandō lēgissem. Ego, quī tantō constrictus articulō vellem etiam māiōra prōmittere, dēiūrāre coepī et nōmen eius obtestans dīcere: “Domine, sī umquam habuerō cōdicēs saeculārēs, sī lēgero, tē negāvī”. In haec sacrāmentī verba dīmissus revertor ad superōs et mīrantibus omnibus oculōs aperiō tantō lacrimārum imbre perfūsōs, ut etiam incrēdulis fidem facerent ex dolōre.
Nec vērō sopor ille fuerat aut vāna somnia, quibus saepe dēlūdimur. Teste est tribūnal, ante quod iacuī, iūdicium teste est, quod timuī (ita mihi numquam contingat tālem incidere quaestiōnem!) līventēs habuisse mē scapulās, plāgās sensisse post somnum et tantō dehinc studiō dīvīna lēgisse, quantō mortālia ante nōn lēgeram.

(5) Matth. 6, 21 - (6) Psal. 6. 6
Imagines de Wikipedia depromptae.
Comentarios
Publicar un comentario