[LXXIII] Utrum quid agātur nōn vidēs, an apud quōs agātur? Agitur dē parricīdiō(1) quod sine multīs causīs suscipī nōn potest; apud hominēs autem prūdentissimōs agitur quī intellegunt nēminem nē minimum quidem maleficium sine causā admittere. Estō, causam prōferre nōn potes. Tametsi statim vīcisse dēbeō, tamen dē meō iūre dēcēdam et tibi quod in aliā causā nōn concēderem in hāc concēdam frētus huius innocentiā. Nōn quaerō abs tē quā rē patrem Sex. Roscius occīderit, quaerō quō modō occīderit. Ita quaerō abs tē, C. Erucī: quō modō, et sīc tēcum agam ut meō locō vel respondendī vel interpellandī tibi potestātem faciam vel etiam, sī quid volēs, interrogandī.
(1) Parricidio Sextus Roscius accusatus est ab iisdem hominibus qui non solum patrem eius occiderant verum etiam omnia utriusque bona surripuerant; accusatio petita est eo consilio ut scelerati Roscium de medio tollere possent.

Comentarios
Publicar un comentario