"Differunt ferō, tolerō, perferō, patior, perpetior, sustineō, sufferō; nam ferō est simpliciter aliquid portō vel permittō: tolerō, fortiter seu virīliter ferō; et perferō, omnīnō vel constanter ferō; patior, cum dolōre vel patienter ferō; et perpetior, omnīnō vel constanter patior: sustineō, pondus quasī sursum teneō, ita ut id cadere non sinam: sufferō, sub pondere ita consistō, ut unā cum eō mē cadere nōn patiar. [...] Item inter patior et experior hoc interesse statuit Isid. Differ. Append. 4, 202, quod 'patimur voluntāte, experīmur necessitāte'".
Attamen ā Telamōnibus prōmiscuē ūsurpantur.
Imago: Atlantēs Casae Omenenōrum Mediolānī.
Forcellinius enim nos, una cum auctoribus, vocum significationes viresque perutiliter docet! Gratias tibi ago! :)
ResponderEliminarFānāticam in templō Forcellinī mē profiteor esse. Grātiās tibi grātō lectōrī!
ResponderEliminar