Inveni differentias!


"Differunt ferō, tolerō, perferō, patior, perpetior, sustineō, sufferō; nam ferō est simpliciter aliquid portō vel permittō: tolerō, fortiter seu virīliter ferō; et perferō, omnīnō vel constanter ferō; patior, cum dolōre vel patienter ferō; et perpetior, omnīnō vel constanter patior: sustineō, pondus quasī sursum teneō, ita ut id cadere non sinam: sufferō, sub pondere ita consistō, ut unā cum eō mē cadere nōn patiar. [...] Item inter patior et experior hoc interesse statuit Isid. Differ. Append. 4, 202, quod 'patimur voluntāte, experīmur necessitāte'".

Attamen ā Telamōnibus prōmiscuē ūsurpantur.


Imago: Atlantēs Casae Omenenōrum Mediolānī.

Comentarios

  1. Forcellinius enim nos, una cum auctoribus, vocum significationes viresque perutiliter docet! Gratias tibi ago! :)

    ResponderEliminar
  2. Fānāticam in templō Forcellinī mē profiteor esse. Grātiās tibi grātō lectōrī!

    ResponderEliminar

Publicar un comentario