In regnō quōdam longinquō duo erant amīcī quōs cūriōsitās et dēsīderium dē Bonō Malōque sciendī tenēbant. Certō diē casae humilī doctī Lang appropinquārunt ad aliquās quaestiōnēs prōpōnendās. Hūc ingressī eum interrogārunt:
- Dīc nōbis, senex, quid differat inter caelum et inferōs.
Sapiens dīxit:
- Oryzae montem nūper coctae adhūc fūmāntis videō. Circā virī sunt multī et etiam fēminae perquam ēsurientēs. Calamī quibus ad comedendum ūtuntur longiōrēs sunt quam brāchia eōrum. Quā dē causā postquam oryzam sūmunt, eam ad buccām adferre nōn possunt. Angor et dēceptio magis magisque augentur.
Deinde pergens doctus dīcēbat:
- Etiam oryzae nūper coctae adhūc fūmantis montem alterum videō. Circā multī sunt hominēs hilarī animō quī contentī arrīdent. Et quibus sunt quoque calamī brachiīs longiōrēs. Vērumtamen eidem statuērunt ut aliōs aliī alerent.
Imāgo: hīc.
Comentarios
Publicar un comentario