Feminea Archaeologia (Penelope apud Ovidii Heroides)

Ex P. Ovidī Nāsōnis epistulā prīmā Hērōidum
Pēnelopē Ulixī (v. 51-58)

dīruta sunt aliīs, ūnī mihi Pergama(1) restant,
     incola captīvō quae bove victor arat.
iam seges est, ubi Trōia fuit, resecandaque falce
     luxuriat(2) Phrygiō sanguine pinguis humus(4);
sēmisepulta virum curvīs feriuntur arātrīs               55
     ossa, ruīnōsās occulit(5) herba domōs.
victor abes, nec scīre mihī, quae causa morandī,
     aut in quō lateās ferreus orbe, licet!

1. Pergama -ōrum: arx urbis Trōjae sīve Trōja ipsa. Dē sensū, cf. versūs 47-48 hujus epistulae: "Sed mihi quid prōdest vestrīs disiecta lacertīs Ilios et, mūrus quod fuit, esse solum, sī maneō, quālis Trōiā dūrante manēbam". 2. Luxuriat: cf. Ov. 4 Fast. 644: "ager assiduā luxuriābat aquā". 3. Phrygiō"Phrygius" significat "Trōjanus". 4. Humus: humus profectō ipsa nōn dēmetitur falce, sed frūgēs ex eā. Vel potius, ut crēdō, in hīs verbīs imāgo latet magnā vī, ubi "humus" sīc intellegendum est, ut quoddam animal opīmum, i. e. "pingue", sanguine Trōjanōrum nutrītum, quod falce abscīditur ut victor comedat. Eōdem modō, in Ov. Met. 8, 648-650 ē tergō porcī Philēmo partem resecat edendī causā ("sordida terga suīs nigrō pendentia tignō/ servātōque diū resecat dē tergore partem/ exiguam sectamque domat ferventibus undīs"). Proinde, meā sententiā, verbum "resecō" hīc proprium habet sensum, id est, "secō", "rescindō", "amputō". 5. Occulit: Apud Forcellinum (hīc): "Ratiōne habitā etymī, ajunt esse ex "ob" et "colō": et propriē dīcī volunt, quum agrum colendō, arandō, occandō, semina aut plantās terrā condimus et contēgimus". 

De imāgine:
https://commons.wikimedia.org/wiki/Giovanni_Paolo_Pannini#/media/File:Giovanni_Paolo_Pannini_-_Ideal_Landscape_with_the_Titus_Arch_-_WGA16970.jpg

Comentarios