FRAGMENTUM DĒ PETRARCAE EPISTULA AD DIONYSIUM DĒ BURGŌ SANCTĪ SEPULCRĪ
[26] Quae dum mīrārer singula et nunc terrēnum aliquid saperem, nunc exemplō corporis animum ad altiōra subveherem, vīsum est mihi Confessiōnum Augustīnī librum, cāritātis tuae mūnus, inspicere; quem et conditōris et dōnātoris in memoriam servō habeōque semper in manibus: pugillāre opusculum, perexiguī volūminis sed infīnītae dulcēdinis. aperiō, lectūrus quicquid occurreret; quid enim nisi pium et dēvōtum posset occurrere?[27] Forte autem decimus illīus operis liber oblātus est. frater expectāns per ōs meum ab Augustīnō aliquid audīre, intentī auribus stābat. Deum testor ipsumque quī aderat, quod ubī prīmum dēfixī oculōs, scriptum erat: «et eunt hominēs admīrārī alta montium et ingentēs fluctūs maris et lātissimōs lapsūs flūminum et oceanī ambitum et gīrōs sīderum, et relinquunt sē ipsōs.» (Aug., conf. 10, 8, 15)
[28] Obstupuī, fāteor; audiendīque avidum fratrem rogāns nē mihi molestus esset, librum clausī, īrātus mihimet quod nunc etiam terrestria mīrārer, quī iamprīdem ab ipsīs gentium philosophīs discere dēbuissem nihil praeter animum esse mīrābile, cuī magnō nihil est magnum.
https://www.hs-augsburg.de/~harsch/Chronologia/Lspost14/Petrarca/pca_0401.html
https://books.openedition.org/eua/3583?lang=es
Comentarios
Publicar un comentario