Utrum pensius: paucis ne, an omnibus philosophari?


1 Vetus atque perpetua quaestio inter nōbilissimōs philosophōrum agitāta est, corpusne sit vox an incorporeum. 2 Hoc enim vocābulum quīdam finxērunt proinde quod Graecē dīcitur asomaton. 3 Corpus autem est, quod aut efficiens est aut patiens; id Graecē dēfīnītur: to etoi poioun e paschon. 4 Quam dēfīnītiōnem significāre volens Lucrētius poeta ita scripsit: tangere enim aut tangī nisi corpus nulla potest rēs. [...] 6 Sed vōcem Stoicī corpus esse contendunt eamque esse dīcunt ictum aera; 7 Platō autem nōn esse vōcem corpus putat: "nōn enim percussus" inquit "aer, sed plāga ipsa atque percussio, id vox est". 8 Dēmocritus ac deinde Epicūrus ex individuīs corporibus vōcem constāre dīcunt eamque, ut ipsīs eōrum verbīs ūtar, rheuma atomon appellant. 9 Hōs aliōsque tālis argūtae dēlectābilisque dēsidiae aculeōs cum audīrēmus vel lectitārēmus neque in hīs scrūpulīs aut ēmolumentum aliquod solidum ad ratiōnem vītae pertinēns aut fīnem ullum quaerendī vidērēmus, Enniānum Neoptolemum probābāmus, quī profectō ita ait: philosophandum est paucīs; nam omnīnō haud placet.


1 Neoptolemus quidem apud Ennium "philosophārī sibi" ait "necesse esse, sed paucīs; nam omnīnō haud placēre". Ego autem, Brūte, necesse mihi quidem esse arbitror philosophārī; nam quid possum, praesertim nihil agens, agere melius? sed nōn paucīs, ut ille. Difficile est enim in philosophiā pauca esse eī nōta cuī nōn sint aut plēraque aut omnia. Nam nec pauca nisi ē multīs ēligī possunt nec, quī pauca percēperit, nōn idem reliqua eōdem studiō persequētur. 2 Sed tamen in vitā occupātā atque, ut Neoptolemī tum erat, mīlitārī, pauca ipsa multum saepe prōsunt et ferunt fructūs, sī nōn tantōs quantī ex ūniversā philosophiā percipī possunt, tamen eōs quibus aliquā ex parte interdum aut cupiditāte aut aegritūdine aut metū līberēmur.

Comentarios