Ecce fābula, quam ē capitulō quartō versiōnis Latīnae Librī Kalilae et Dimnae (ca. 1270 a. D.) dēprompsī, sīc ut appāret in Bibliothecā Augustānā. Quī liber erat origīnāliter collectio antiquissima fābulārum ā sapientibus Indicīs Persicīsque composita (magis dē rē in Vicipaediā legī potest).
Quod ad fābulae magnitūdinem pertinet, animadvertendum est tibi certē, sī legis, ut minima videātur narrātiuncula difficultāte, maxima tamen significātiōne, ita prorsus ut ipse mūs: minimus et maximus.
109. Quia dictum est quod quidam heremita religiosus stabat super flumen et orabat. Et ecce milvus portabat murem, et cum esset prope heremitam, cecidit mus in terram. Heremita pietate motus oravit ut converteretur in puellam. Et statim exaudita est oracio eius et conduxit eam in domum et nutrivit eam intantum quod esset facta etatis legitime. Et volens eam copulare viro venit ad eam et dixit: "Volo te maritare; dic mihi quem vis habere virum". Illa respondit: "Illum + qui est forcior sole". Ivit ergo heremita ad solem et quesivit ab eo quis esset forcior ab eo. Et sol respondit: "Ego potens sum, sed nubes potenciores sunt me que obscurant lumen meum, quando volunt". Ipse autem ivit ad nubes et dixit: "Quis forcior vobis est?" Ipse responderunt: "Ventus nobis forcior est et ducit nos quo vult". Heremita similiter venit ad ventum et dixit ei sicut dixit nubibus. Ventus respondit: "Ego quidem potens sum, sed mons potencior me est, quia ipsum concutere non possum". Et ipse ad montem pergens ait similiter. Mons respondit: "Ego quidem potens sum, sed mus potencior me est, quia cavat et perforat me, et non possum eius vitare nocumentum". Heremita venit ad murem et dixit ei: "Volo apparentare tecum". Mus respondit: "Ego sum parvus et ipsa magna in corpore, foramen meum non capit eam". Heremita reversus est ad puellam et retulit ei omnia que dixerunt ei. Ipsa respondit: "Si ita est, ergo roga deum tuum ut revertar in antiquam meam naturam et formam". Heremita hoc fecit et exaudita est oracio eius et coniunxit eam muri.
Imago: Duo lycopantheres. Ibn al-Muqaffa', Kalîla wa Dimna, Aegyptus vel Syria, XIV saeculum, Arabe 3467, f.21r, © BNF, Paris
Comentarios
Publicar un comentario