Supposita Daphne

Potesne novam manentem amantem Dafnem imāginārī? Eamdem ipsam dīcō nympham quae nuptiīs abhorrens patrī Pēnēō rogāverat: "'dā mihi perpetuā, genitor cārissime... virginitāte fruī!" (Ov. Metam. I, 486-487). Dē eādem loquor quae ā Phoebō sīc fūgerat ut agna lupum cerva leōnem aquilam columbae fugiunt (ibid. vv. 505-506). Quodsī tū paene potes, potuit certē scriptor Argentīnus Iulius Cortazar in carmine "Voz de Dafne", quod librō suō poēticō Salvo el crepúsculo (1984) continētur. 


Prīmus quartētus, ubi per coniectūram ad suspicandum dūcī potes. Imāgināre, rogō, lector, arboris corticī suppositam esse Daphnem, cuius gaudium (ō rem novam!) sub plantae nitōre numquam es suspicātus. 

Quartētus alter, quī sonum personat modulātum. Audī, vidē, tange (tēcum, Apollo, loquor) vōcem meī corpus tremulum complectentem aereque hōrīs lūce implicātam. Illīus canō tristitiam veteris culpae meae, quod quia nimium placuī, perdere voluī figūram(1)

Primus tercetus: hīc est saltandum. Lūmen lūcī conserendō apis plantaque inter sē congruunt; ē melle mellem nectunt  sursumque deorsum commeantēs conversiōnēs petunt frequentēs et alternant. Apis quī fīlum suae dulcem ālae circum plantam torquet est Apollo; planta (sī crēdis), ego. 

Tercētus alter, quandō Daphnē tandem confitētur. Nunc vērō quod cupiēbat, spērāre licet deō; nunc iam prōsunt dominō, quae prōsunt omnibus, artēs(2), auctrice scīlicet Daphne. 

(1) Cf. Ov. Met. I, 546. (2) Ov. Met. I, 524.

Comentarios