De Musis vario pede humum quatientibus sive de re metrica

Q. HORATII FLACCI ARS POETICA 
(versus LXXIII-LXXXV)

Rēs gestae rēgumque ducumque et tristia bella
quō scrībī possent numerō, monstrāuit Homērus. (1)
Versibus impariter iunctīs querimōnia prīmum,
post etiam inclūsa est uōtī sententia compos; (2)
quis tamen exiguōs elegōs ēmīserit auctor,
grammaticī certant et adhūc sub iūdice līs est.
Archilochum propriō rabiēs armāuit iambō; (3)
hunc soccī cēpēre pedem grandēsque coturnī, (4)
alternīs aptum sermōnibus et populāris
uincentem strepitūs et nātum rēbus agendīs. (5)
Mūsa dedit fidibus dīuōs puerōsque deōrum
et pugilem uictōrem et equom certāmine prīmum
et iuuenum cūrās et lībera uīna referre. (6)

(1) Talis numerus est hexameter, qui ex sex metris constat; pedes usque ad quintum dactyli (-uu) aut spondei (--) esse solent; sextus pes est spondeus aut saepius trochaeus (-u). 

(2) "Versibus impariter iunctis" est elegia sive carmen elegiacum, ex alternis versibus hexametris et pentametris compositum. Elegia fuit carmen flebile et queribundum (ab ἔλεγος, id est, "luctus" nomen habet); postea autem in rebus laetis et levioribus fuit usurpata, saepe etiam ad Veneris voluptates celebrandas, quamobrem elegia "voti sententia compos"  in carmine nostro appellatur. Ovidius Naso versus heroicos deposuisse contendit atque "leves" elegos sumpsisse cum amica ei portas clausisset; duras posthac ianuas mollire posse necnon formosas puellas adlicere carminibus ab purpureo Amore dictatis (vide Amores 1, 1-22. 33-38).

(3) Ut ipse Horatius in versibus 251-252 Artis Poeticae affirmat "syllaba longa brevi subjecta vocatur iambus, pes citus". Iambus versibus maledicis conficiendis aptissimus est. Satis constat "Archilochium" pro contumelioso valuisse apud scriptores Latinos (e. g.: Cicero, 2, Att. 21 "Archilochia edicta").

(4) Socci cothurnis erant humiliores, unde metonymice comoediam significant, cothurnis autem tragoedia significatur. Vide Quintilianum X, II, XIX: "nec comoedia in coturnos adsurgit, nec contra tragoedia socco ingreditur".

(5) Celeres iambi validiores sibi praebuerunt ad colloquium personarum in scaena non modo tragica sed etiam comica propter agilitatem eius naturae et facilitatem linguae popularis producendae.

(6) Propie sunt fides chordae in lyra contentae; translate fides est cithara vel lyra, Apolonis instrumentum. Citharā himnos sive cantica in deos heroesque cecinerunt antiqui poetae. Lyrā cantata sunt epinicia sive carmina pro parta victoria necnon odae de vini et amoris deliciis.


Imāginis auctrix: https://en.wikipedia.org/wiki/Christy_Lee_Rogers

Comentarios

  1. Gratias tibi plurimas ago pro carmine Horatii tam dilucide eleganterque explicato !

    ResponderEliminar
  2. Gratias tibi pro tam suavis verbis amicorum more scriptis!

    ResponderEliminar

Publicar un comentario