[4] [...]. Missus Hannibal in Hispaniam prīmō stātim adventū omnem exercitum in sē convertit; Hamilcarem iuvenem redditum sibi veterēs mīlitēs crēdēre; eundem vigōrem in voltū vimque in oculīs, habitum ōris līneāmentaque intuērī. Dein brevī effēcit ut pater in sē minimum mōmentum ad favōrem conciliandum esset.
Nunquam ingenium idem ad rēs dīversissimās, pārendum atque impārandum, habilius fuit. Itaque haud facile discernerēs utrum imperātōrī an exercituī cārior esset; neque Hasdrubal alium quemquam praeficere malle ubi quid fortiter ac strēnuē agendum esset, neque mīlitēs aliō duce plūs confīdere aut audēre. Plūrimum audāciae ad perīcula capessenda, plūrimum consiliī inter ipsa perīcula erat. Nullō labōre aut corpus fatīgārī aut animus vincī poterat. Calōris ac frīgōris patientia pār; cibī pōtiōnisque dēsīderiō nātūrālī, nōn voluptāte modus fīnītus; vigiliārum somnīque nec diē nec nocte discrīmināta tempora; id quod gerendīs rēbus superesset quiētī dātum; ea neque mollī strātō neque silentiō accersīta; multī saepe mīlitārī sagulō opertum humī iacentem inter custōdiās statiōnēsque mīlitum conspexērunt. Vestītus nihil inter aequālēs excellens: arma atque equī conspiciēbantur. Equitum peditumque idem longē prīmus erat; princeps in proelium ībat, ultimus consertō proeliō excēdēbat.
Hās tantās virī virtūtēs ingentia vitia aequābant, inhūmāna crūdēlitas, perfidia plūs quam Pūnica, nihil vērī, nihil sanctī, nullus deum metus, nullum iūs iūrandum, nulla religio. Cum hāc indole virtūtum atque vitiōrum trienniō sub Hasdrubale imperātōre meruit, nullā rē quae agenda videndaque magnō futūrō ducī esset praetermissā.
Comentarios
Publicar un comentario