Elementa vel alimenta epigrammaton Martialis poetae

Hīs proximīs diēbus animum meum docilem ad studium ūnīus epigrammatis Martiālis poetae Hispānī adsiduē adjungō. Cuius titulum tamen nōndum aperiam. Meō iūre certē ago, quoniam carmine istō iam adsuēta eum salūtātōrem habeō et assectātōrem meī; eō patrōna ūtor; id enim magnificentissimō clientelārī mūnere mihi fungitur.

Quid quaeris amplius? Post dēductiōnem continuō assectātio fiat! Lectīcam meam subsequātur epigramma istud Hispānum. Quid dīcō? Etiam ferat! Ad multitūdinem dē viā repellendam cubitum eius vēnāle operam det novō depulsōris officiō fungiendō. Quīn immō sālem meum plausibilem cum palam tum privātim laudet anteambulo iste meus, et nōn semel tantum, nam tergeminum clāmōrem mihi dēbet. Convīcium cum fieret, ingentī illīus vōce mihi opus erit, cui pudor fortia verba vetuit.

Et profectō haec omnia cliens meus tantulō implēvit! Ad cēnam modo invītāndus est. Rēs vērum magnī momentī vidētur mensās instruere epulīs ad clientem idōneīs...

Cum dē cēnā loquendum sit... ecce epigrammatis Martiālis compositio Apīciō mē benignē adiuvante:

Mel in spatiōsum hexametrum mittis et in oleō Hispānō cum felle admiscēs eō tempore quō pentametrum factūrus es. Aquam salsam ad tertiās dēcoquēs et mittis in pentametrōs calidissimōs. Hexametrōs in tepidum locum merīdiōnālem, ubi sōl accessum habet, repōnī faciēs. Eōdem momentō quō versūs altā culīnā personāntēs frīguntur ab acētō calidō perfunduntur. Plūriēs prōmisce diligenter. Post haec aliquantō tempore e.g. duo millia annīs patēre requiescere, et, quando volueris, epigramma perfectum inveniēs. Omnēs certē putābunt Hispānum illum Martiālem vēnālem ad cēnam dēnuo revocātum esse .

Fons meus modo Martiālis ipse fuit, Epigr. III, XLVI, modo Apīcius, Dē rē coquināriā.
De imagine: wikipedia.

Comentarios

  1. Emendationem feci: "sali meo... assentiatur" scribere debui aut potius "salem meum... laudet", quod nuper scripsi . Ignoscite modo, lectores benigni!

    ResponderEliminar

Publicar un comentario