Non gigantes, sed molae venti

Michael a Cervantes. Dominus Quixotus a Manica. Versio latina ab Antonio Peral Torres. Centro de Estudios Cervantinos MCMXCVIII (1998).

E capitulo octavo libri primi

Tunc temporis animadverterunt triginta sive quadraginta molas venti, quae in illo agro inveniebantur et, ubi primum eas viderit, dominus Quixotus dixit armigero suo:

-Fortuna ducit res nostras melius quam nostra propia desideria. Nonne vides ibi, amice Sancti Pansa, triginta vel immo plures immanes gigantes cum quibus proelium inibo eosque cunctos occidam, ex quibus praedis incipiemus lucrari, nam haec pugna magnum obsequium erit Deo, scilicet semen perversum erradicare e superficie totius terrae.

-Ubinam gentium sunt gigantes? -dixit Sanctius Pansa.

-Illi quos ibi vides -respondit dominus eius- cum longissimis bracchiis, quae solent fere ad duas leucas pervenire.

-Caveas, quaeso- respondit Sanctius-, nam illi qui ibi videntur non sunt gigantes, sed molae venti et, quae videntur bracchia, non sunt nisi radii velorum, ope quorum rotant et movent molam asinariam.

-Mihi videtur -respondit dominus Quixotus- te non intelligere de his rebus gestis; illi sunt vere gigantes et si times, recede seorsum atque incipias orare dum egomet proelium teterrimum atque inaequale cum eis inibo.

Ille autem his verbis prolatis, Rocinantem incitavit calcaribus, vocibus armigeri spretis, quibus Sanctius eum rogabat ut animadverteret eos non esse gigantes, sed molas venti in quas ipse impetum facturus erat. Tamen ipse taliter putabat eos gigantes esse ut nullo modo voces armigeri Sanctii audiret nec immo videbat, quamvis vere appropinquaret ad eos, sed magnis vocibus clamabat dicens:

-Nolite aufugere, ignavae atque abiectae creaturae, quia solus eques sum ego, qui impetum in vos facit.

Hoc tempore ventus incipit perflare et magna vela molarum inceperunt moveri et, his rebus conspectis, dominus Quixotus dixit:

-Quamvis plura bracchia moveatis quam gigas Briareus retribuetis mihi.

Et cum haec dixit, commendavit se ipsum toto corde dominae suae Dulcineae, impetrans ab ea auxilium in illa occasione et coopertus scuto et habens lanceam inclinatam, impetum fecit cursu veloci Rocinantis et ictum efficit in primam molam venti, quae coram eo erat et lanceam in velum illius molae immisit, sed ventus eam evolvit et tanto robore ut lanceam frangeret et eodem tempore etiam equum et equitem male per agrum rotantes eiecit. Sanctius Pansa cum asino ad eum adiuvandum celeriter accurrit, sed cum ad eum venit, ille non potuit moveri propter magnum ictum, quem ei Rocinans dedit.

-Deus meus! -dixit Sanctius- Nonne dixi tibi ut bene inspiceres quid faciendum esset et etiam eos non esse gigantes, sed molas venti, et haec non poterat ignorare nisi qui alia tam diversa in capite haberet?

-Tace, Sancti amice -respondit dominus Quixotus-; nam res belli plus quam aliae subiectae sunt ad continuam mutationem; praesertim, et credo hoc ita esse, quia ille sapiens Freston, qui habitaculum et libros abstulit a me, nunc mutavit gigantes in molas venti ad gloriam victoriae meae auferendam: talem enim inimicitiam in me habet, sed ad finem artes maleficae illius parum poterunt contra virtutem gladii mei.

-Deus providebit -dixit Sanctius Pansa.

Ad versiōnem orīginālem linguā Hispanicā: https://cvc.cervantes.es/Literatura/clasicos/quijote/edicion/parte1/cap08/default.htm
De imāgīne: https://es.m.wikipedia.org/wiki/Archivo:Don_Quixote_6.jpg



Comentarios