In vera cognitione et virtus et laetitia et libertas

BENEDICTUS DĒ SPINOZA (1632 - 1677)

TRACTĀTUS DĒ INTELLECTŪS ĒMENDĀTIŌNE
(In principiō)

(I) Postquam mē experientia docuit, omnia, quae in commūnī vītā frequenter occurrunt, vāna et fūtilia esse; cum vidērem omnia, ā quibus et quae timēbam, nihil neque bonī neque malī in sē habēre, nisī quātenus ab iīs animus movēbātur; constituī tandem inquīrere, an aliquid darētur, quod vērum bonum et suī commūnicābile esset, et ā quō sōlō reiectīs cēterīs omnibus animus afficerētur; īmō an aliquid darētur, quō inventō et acquīsītō continuā ac summā in aeternum fruerer laetitiā.

EPISTOLA XLII (Doctissimō expertissimōque virō I.B. [Ioh. Bouwmeester]

2. Transeō ad tuam quaestiōnem, quae sīc sē habet, nempe: an aliqua dētur aut dārī possit methodus tālis, quā inoffensō pede in praestantissimārum rērum cōgitātiōne sine taediō pergere possīmus? an vērō, quemadmodum corpora nostra, sīc etiam mentēs cāsibus obnoxiae sint, et fortūnā magis quam arte cōgitātiōnēs nostrae regantur? Quibus mē satisfactūrum putō, sī ostendam, quod necessāriō dēbeat dārī methodus, quā nostrās clārās et distinctās perceptiōnēs dīrigere et concatēnāre possumus, et quod intellectus nōn sit, velutī corpus, cāsibus obnoxius. Quod quidem ex hōc sōlō constat, quod ūna clāra et distincta perceptio, aut plūrēs simul possunt absolūtē esse causa alterius clārae et distinctae perceptiōnis. Īmō omnēs clārae et distinctae perceptiōnēs, quās formāmus, nōn possunt orīrī nisī ab aliīs clārīs et distinctīs perceptiōnibus, quae in nōbis sunt, nec ullam aliam causam extrā nōs agnoscunt. 3. Unde sequitur, quās clārās et distinctās perceptiōnēs formāmus, ā sōlā nostrā nātūrā eiusque certīs et fixīs lēgibus pendēre, hoc est, ab absolūtā nostrā potentiā, nōn vērō ā fortūnā, hoc est, ā causīs quamvīs certīs etiam et fixīs lēgibus agentibus, nōbis tamen ignōtīs et ā nostrā nātūrā et potentia aliēnīs. Quod ad reliquās perceptiōnēs attinet, eās ā fortūnā quam maximē pendēre fateor. 4. Ex hīs igitur clārē appāret, quālis esse dēbeat vēra methodus et in quō potissimum consistat, nempe in sōlā pūrī intellectūs cognitiōne, eiusque nātūrae et lēgum; quae ut acquīrātur, necesse est ante omnia distinguere inter intellectum et imāginātiōnem, sīve inter vērās ideās et reliquās, nempe fictās, falsās, dubiās et absolūtē omnēs, quae ā sōlā memoriā dēpendent.
(In fīne)

Liber V, prōpositio XLII: Beātitūdo nōn est virtūtis praemium sed ipsa virtus nec eādem gaudēmus quia libīdinēs coercēmus sed contrā quia eādem gaudēmus, ideō libīdinēs coercēre possumus.
[...]
Scholium: Hīs omnia, quae dē mentis in affectūs potentiā, quaeque dē mentis lībertāte ostendere volueram, absolvī. Ex quibus appāret, quantum sapiens polleat, potiorque sit ignārō, quī sōlā libīdine agitur. Ignārus enim, praeterquam quod ā causīs externīs multīs modīs agitātur, nec unquam verā animī acquiescentiā potītur, vīvit praetereā suī et Deī et rērum quasi inscius, et simulac patī dēsinit, simul etiam esse dēsinit. Cum contrā sapiens, quātenus ut tālis considērātur, vix animō movētur, sed suī et Deī et rērum aeternā quādam necessitāte conscius, nunquam esse dēsinit, sed semper vērā animī acquiescentiā potītur. Sī iam via, quam ad haec dūcere ostendī, perardua videātur, invenīrī tamen potest. Et sānē arduum dēbet esse, quod adeō rārō reperītur. Quī enim posset fierī, sī salūs in promptū esset et sine magnō labōre reperīrī posset, ut ab omnibus ferē negligerētur? Sed omnia praeclāra tam difficilia, quam rāra sunt.

Maximē commendābilis, lectū facilis et amoenus, mihi liber vidētur: Frédéric Lenoir, Le miracle Spinoza. Une philosophie pour éclairer notre vie. Fayard- 2017.
Sermōnem eiusdem auctoris de librō suō citātō et etiam dē cēterīs Spinozae vītam ac philosophiam spectantibus in hāc pelliculā invenīmus: https://www.youtube.com/watch?v=mbDxvS5UWmU

Comentarios