Hyacinthum quis necavit?


Corpora veste levant et sūcō pinguis olīvī
splendescunt lātīque ineunt certāmina discī.
quem prius āeriās lībrātum Phoebus in aurās
mīsit et oppositās disiēcit pondere nūbēs;
reccidit in solidam longō post tempore terram    180
pondus et exhibuit iunctam cum vīribus artem.
prōtinus inprūdens actusque cupīdine lūsus
tollere Taenaridēs orbem properābat, at illum
dūra repercussō subiēcit verbere tellūs
in vultūs, Hyacinthe, tuōs. expalluit aeque    185
quam puer ipse deus conlapsōsque excipit artūs,
et modo tē refovet, modo tristia vulnera siccat,
nunc animam admōtīs fugientem sustinet herbīs.
nīl prōsunt artēs: erat inmedicābile vulnus.

[...]

"Lāberis, Oebalidē, prīmā fraudāte iuventā,"    196
Phoebus ait "videōque tuum, mea crīmina, vulnus.
tū dolor es facinusque meum: mea dextera lētō
inscrībenda tuō est. ego sum tibi fūneris auctor.
quae mea culpa tamen, nisi sī lūsisse vocārī    200
culpa potest, nisi culpa potest et amasse vocārī?
atque utinam tēcumque morī vītamque licēret
reddere! quod quoniam fātālī lēge tenēmur,
semper eris mēcum memorīque haerēbis in ōre.
tē lyra pulsa manū, tē carmina nostra sonābunt,    205
flōsque novus scriptō gemitūs imitābere nostrōs.
tempus et illud erit, quō sē fortissimus hērōs
addat in hunc flōrem foliōque legātur eōdem (1)."

(1) Crēdēbatur in petalīs flōris Hyacinthī legī posse nōmen fortissimī Ajācis Telamōniī herōis


"Discum tractāre discēbat, egoque unā cum eō discō exercēbar: tum, quī pessimē ventōrum pereat, Zephyrus amābat iamdudum et ipse, sed neglectus, neque ferens istud fastidium, dum prōiiciō, ut solēbāmus, discum in altum; Zephyrus, inquam, a Taygetō deorsum spīrāns caput puerō impēgit, quam poterat vehementissimē, discum illum, sīc ut ex vulnere sanguis mānāret multus, et puer statim ēmorerētur. At ego Zephyrum ē vestīgiō ultus sum sagittīs immissīs, fugientem persecūtus usque ad montem; puerō vērō sepulcrum exaggeravi Amyclis, ubi discus illum deiecit; atque ā sanguine flōrem submittere terram fēcī suavissimum, mercurī, et flōridissimum omnium flōrum, quī praetereā literās habet luctum super mortuō testantēs. Num tibi sine ratiōne tristitiā videor affectus?".

Ἀπόλλων
Δισκεύειν ἐμάνθανε κἀγὼ συνεδίσκευον αὐτῷ, ὁ δὲ κάκιστα ἀνέμων ἀπολούμενος ὁ Ζέφυρος ἤρα μὲν ἐκ πολλοῦ καὶ αὐτός, ἀμελούμενος δὲ καὶ μὴ φέρων τὴν ὑπεροψίαν ταῦτα εἰργάσατο· ἐγὼ μὲν ἀνέῤῥιψα, ὥσπερ εἰώθειμεν, τὸν δίσκον εἰς τὸ ἄνω, ὁ δὲ ἀπὸ τοῦ Ταϋγέτου καταπνεύσας ἐπὶ κεφαλὴν τῷ παιδὶ ἐνέσεισε φέρων αὐτόν, ὥστε ἀπὸ τῆς πληγῆς αἷμα ῥυῆναι πολὺ καὶ τὸν παῖδα εὐθὺς ἀποθανεῖν. ἀλλὰ ἐγὼ τὸν μὲν Ζέφυρον αὐτίκα ἠμυνάμην κατατοξεύσας, φεύγοντι ἐπισπόμενος ἄχρι τοῦ ὄρους, τῷ παιδὶ δὲ καὶ τὸν τάφον μὲν ἐχωσάμην ἐν Ἀμύκλαις, ὅπου ὁ δίσκος αὐτὸν κατέβαλε, καὶ ἀπὸ τοῦ αἵματος ἄνθος ἀναδοῦναι τὴν γῆν ἐποίησα ἥδιστον, ὦ Ἑρμῆ, καὶ εὐανθέστατον ἀνθῶν ἁπάντων, ἔτι καὶ γράμματα ἔχον ἐπαιάζοντα τῷ νεκρῷ. ἆρά σοι ἀλόγως λελυπῆσθαι δοκῶ;


Undecim annōs nātus compōsuit Wolfang Amadeus Mozart operam Apollo et Hyacinthus seu Hyacinthī Meamorphōsis (KV 38) ad libellum ā Rufīnō Widl Latinē scriptum (vide hīc).

Imago: https://commons.wikimedia.org/wiki/File:The_Death_of_Hyacinthos.gif

Comentarios