OLYMPIA FULVIA MORĀTA CAELIŌ SECUNDŌ CŪRIŌNĪ IN CHRISTŌ IĒSŪ S.P.D.
Ego, mī Caelī, nulla iam mē excusātiōne apud tē ūtī necesse esse arbitror, cūr tuīs līterīs iamprīdem ad mē dātīs nōn responderim, cum bellum ipsum satis mē tibi purget, quō quatuordecim mensēs ita vexātī fuimus, ut nullam ex eō calamitātem nōn acceperimus. Nam ut prīmum Albertus Marchio ob locī opportūnitātem suum exercitum Suinfordiī collocāsset, tunc ēius hostēs, quī plūrimī erant, urbem obsidēre, ac eam oppugnāre coepērunt mūrōsque ab omnī parte suīs tormentīs diēs noctēsque pulsāre, cum nihilōminus etiam intrā mūrōs ā mīlitibus Marchiōnis multīs afficerēmur iniūriīs, neque quisquam domī suae satis tūtus esset. Praetereā quotiēs nōn dissolvebātur eīs pecūnia, quae dēbēbātur, tamquam ā nōbis accersitī aut conductī essent, omnia sē cīvibus abripere velIe interminābantur. Eratque urbs tot iam mīlitēs alendō penitus exhausta, quōrum etiam contāgiōne morbus adeō gravis fermē omnēs cīvēs invāsit, ut ex dolōre plērīque mentis errōre afficerentur, ex eōque morbō dīmidiam urbis partem mors consecūta fuit: quō etiam morbō affectus fuit meī amantissimus marītus, ita ut vītae ēius nulla spēs ostenderētur, quem Deus meī afflictissimae misertus, nullā adhibitā medicīnā (nihil enim in oppidō medicāmentōrum erat), sānāvit.
Sed, ut ille ait, "exitus alterius malī, gradus est futūrī" (Sen. Her. Fur. 208). Morbō illō ā Deō dēpulsō, mox ā maiōre hostium cōpia obsessī fuimus, quī ignem diēs noctēsque in urbem coniiciēbant: saepe noctibus tōtum oppidum conflagrātum īrī putāssēs, atque illō tempore semper in cellā vīnāriā latitāre coactī fuimus. Tandem vērō cum hūius bellī fēlīcem exitum expectārēmus abitū Marchiōnis, quī suum exercitum nocte aliō abductūrus erat, in maximam incidimus miseriam. Nam vix dum urbe ēgressus erat ille cum suō exercitū, cum postrīdiē episcopōrum et Norimbergensium mīlitēs in urbem invāsērunt ac eam compīlātam incendērunt. Deus vērō nōs ē mediīs flammīs ēripuit, cum ūnus etiam ex hostibus nōs admonuisset, ut ex urbe exīrēmus priusquam ab omnī parte ardēret: mox enim eam prorsus combūrendam fore. Cuī pārēntēs exīvimus spoliātī et nūdātī omnibus, ita ut nē obolum quidem licuerit efferre. Imō in mediō forō nōbis vestīmenta dētracta fuērunt neque mihi quicquam praeter linteam tunicam relictum fuit quō corpus tegerem. Cum vērā ex urbe essēmus ēgressī, capiēbātur ab hostibus marītus meus; neque eum vel minimō redimere poteram et, cum eum abdūcī ab oculīs vidērem, lacrimīs et gemitibus """" Deum comprecāta fuī, quī statim illum liberum ad mē remīsit.
Cēterum dīgressī iam ab urbe, quō nōs conferre possēmus ignōrābāmus. Tandem Hamelburgum versus iter habēre coepimus, quō ego vix perreptāvī. Abest enim oppidulum tria milliāria Germānica ā Suinfordiō invītīque cīvēs illīus oppidī nōs recipiēbant, cum esset eīs interdictum nē quemquam nostrum hospitiō acciperent. Ego autem inter pauperculās vidēbar omnium mendicārum esse rēgīna. In illud oppidum introīvī nūdīs pedibus, capillīs passīs, veste concīsā, quae nē ipsa quidem erat mea, sed ā quādam muliēre mūtuō mihi dāta, et ex illā itineris dēfatīgātiōne tandem etiam in febrim incidī, quam deinceps in tōtā peregrīnātiōne habuī. Nam cum Hamelburgensēs sibi metuerent, nōn integrum erat nōbis diū apud illōs commorārī sed intrā quatriduum illinc (quamvīs ego aegrōtārem) discēdendum fuit. Ibi vērō dēnuō dum per quoddam oppidulum episcopī iter facere cōgēbāmur, capiēbātur marītus meus ab episcopī praefectō, quī sibi ā dominō suō clementissimō mandātum esse aiēbat, ut interficeret omnēs quī ā Suinfordiō illūc profugī venīssent. Ibi igitur captīvī inter spem metumque dētinēbāmur, dōnec līterīs scriptīs ab episcopō dimitterēmur. Atque tum dēmum Deus nōs respicere incipiēbat. Et prīmum quidem perduxit ad nōbilissimum comitem Rinecensem, deinde ad illustrēs comitēs Erbacensēs, quī propter Christiānam religiōnem saepe fortūnārum et capitis perīculum neglexērunt, ā quibus prōlixē acceptī fuimus et multīs mūneribus affectī. Etiam complūrēs diēs apud illōs commorātī sumus dōnec ego meliuscula essem et marītus meus in collēgium Acādemīae Heidelbergensis cooptārētur, ubī pūblicē artem medicam profitēbitur. Habēs nostrārum aerumnārum epitomen, aliās plūra. Dē libellīis multum tē amō; mihi grātissimī fuēre. Sed ūnā cum nostrīs librīs, ut cētera omnia quae habēbāmus, periērunt. Salūtem plūrimam dīcēs uxōrī et līberīs.
Fragmentum quod lēgistī ēdidit Holt N. Parker in Women writing Latein. Routledge (2002). Chapter: "Olympia Fulvia Morata /1526/7-1555): Humanist, Heretic, Heroine".
Ad opera omnia Olympiae Morātae (1562): http://mateo.uni-mannheim.de/desbillons/olimp.html
Gratias tibi ago! Movit me epistula illa qua bellum quod una cum aliis innocentibus passa sit Diris devovet Olympia illa Fulvia Morata, elegans scriptrix.
ResponderEliminarImmo gratias tibi, amice, quem pulchrum testimonium Fulvae Moratae tam vehementer commovit. Nostris temporibus, cum Mars magno dolore et timore etiam nunc homines afficitur, vita Fulvae Moratae praesentissimae esse debet sicut horrendum testimonium calamitatis discordiarum et belli. Vale.
Eliminar*praesentissima
EliminarGratias tibi ago pro textu illo, qui magnopere movit me. Humanissimae doctaeque feminae testimonium de calamitatibus quas innocentes pati coguntur, Marte furente. Operae pretium erit, opinor, et talia discipulis ostendere. Vale
ResponderEliminarEtiam mihi pulchra et elegantissima latinitas Fulvae Moratae idonea videtur ad linguam latinam docendam. Vitam ipsam doctae feminae egregium exemplum sapientiae et virtutis habeo quod discipulis nostris ostendere possumus. Gratias tibi, care lector, et vale.
ResponderEliminar