Cor cum pectore latrat (The Tell-Tale Heart)

"Hīc, hīc! — palpitātio est horribilis cordis suī!".

“Here, here! — it is the beating of his hideous heart!”.

(Ē fīne Edgarī Allan Poe Cor prōdens)

"Palpitātio" est translātio verbī Anglicī "beating", ā Carōlō Baudelaire ut "battement" in linguam Gallicam versī (Le coeur révélateur). Hispānē (El corazón delator) prō "beating" nōmen "latido" ūsurpātur. Cūius etymologia mihi equidem sūculenta vidētur.

"Latir" ē verbō latīnō "gluttīre" descendit, quod proprium est catulī (i. e. canum foetī recentis ēditī), quī vōcem ēdunt nōn continuātam. Ab eōdem breviōre interruptō frequente continuō lātrātū trementium catulōrum intelligendum est cor vēnās artēriāsque gluttīre, i.e., "latir", itaque, palpitātiōnem suam "latido" esse.

Cēterum Hispānē "latido" dē lātrātū canis dīcitur quī praedam in vēnātiōne persequitur aut repentīnō dolōre afficitur.

Verba titulī suprā quae scripsī, "Cor cum pectore lātrat", variātio est meā inventiōne dē locō Ennī "Animus quum pectore lātrat" (Varro Dē Linguā Latīnā 7, 5,1).

Imāgo: Virgil Finlay (1914-1971), ‘The Tell-Tale Heart’, “Fantastic”, Vol. 1, #2, 1952

Comentarios