Sine te ceno cum tecum, Pontice, cenem! Martialis epigramma LX libri III


Cum uocer ad cēnam nōn iam uēnālis(1) ut ante,
cūr mihi nōn eadem quae tibi cēna datur?

Ostrea tū sūmis stagnō saturāta Lucrīnō,
sūgitur incīsō mītulus ōre(2) mihi;

sunt tibi bōlētī, fungōs ego sūmo suillōs;
rēs tibi cum rhombo(3) est, at mihi cum sparulō.

Aureus inmodicīs turtur tē clūnibus implet,
pōnitur in caueā mortua pīca mihi.

Cūr sine tē cēnō cum tēcum, Pontice, cēnem
Sportula quod nōn est prōsit: edāmus idem. 

(1) Quod significat Martiālem poetam clientis mūnere fungentem ad cēnam vocātum esse ā patrōnō quōdam.
(2) Testae mītulōrum fractae ōs poetae male lacerāverant.
(3) Rhombus in cibis magnī pretiī est, parvus sparus contrā multō vīliōris.

Nōn solum Martiālis sed etiam Plīnius Minor et Juvenālis dē consuētūdine eōrum hominum sordidōrum questī sunt, quī aliīs convīvīs alia fercula offerēbant, ut Plīnius in epistulā sextā secundī librī Epistulārum descripsit"Nam sibi et paucīs opīma quaedam, cēterīs vīlia et minūta pōnēbat. Vīnum etiam parvolīs lagunculīs in tria genera discripserat, nōn ut potestas ēligendī, sed nē iūs esset recūsandī, aliud sibi et nōbis, aliud minōribus amīcīs - nam gradātim amīcōs habet -, aliud suīs nostrīsque libertīs".

Et Juvenālis quoque in quintā Saturā dīcit amphitryoni ferrī squillam undique asparagīs saeptam, cuius caudā convīvās arrogans despiciat, clientibus autem cammarum dimidiō ōvō constrictum pōnī (cf. ibid. v. LXXX-LXXXV).

Tālem ūsum turpissimum et, ut vidētur, frequentem passī sunt imprīmīs hominēs clientēs, ut Martial ipse fuerat, quī patrōnī cuidam potentī ūtilitātis causā salūtātōrēs et assectātōrēs sēse praebēbant. Plūs quam semel vituperat Martiālis hanc indignam consuētūdinem. Itaque in secundō versū epigrammatis LXVIII librī IV poeta noster īrātē clāmat: "Vt cēnem inuītor, Sexte, an ut inuideam?". Et etiam in Epigr. III, LX, quod suprā addidī, similem querēlam audīvimus.

Apud Rōmānōs, hoc bene scīmus, prō clientis et salūtātōris et sectātōris officiīs (ā Martiāle in Epigr. III, XLVI "operīs togātis" nuncupātīs), sportula accipiēbātur. Quae prīmum "sporta" sīve vās sparteum erat cibōrum portiōnem continēns necessāriam ad cēnam, posteā autem cum pecūniae summam ad cēnam coemendam tum propriam cēnam significāvit. 

Nero imperātor sportulam substituit in locō nummōrum summae centum quadrantium; nunc autem Titō Flāviō Domitiānō imperante cēnae repositae sunt, sed nōn longē; paulō post Vespasiānī fīlius rursus remōvit sportulam, quae iterum pecūnia fuit.

Hīc est notandum clientēs nōn modo hominēs egentēs fuisse, ut forsan multī crēderent, sed etiam dīvitēs. Quod ē versibus Martiālis in Epigr. XXII, XXIX intellegendum est, ubī dē senātōre loquitur qui per Urbem ad adipiscendōs honōrēs līmina terit purpurae et dignitātis causā (cf. ibd. v. V s.).

In  carmine quod  suprā lēgimus, abolitiōne sportulae sīve cēnae sub Domitiānō gaudet Martiālisut opīnor. Attamen haec nova rēs poetae nostrō utilitāti nōn fuit neque aestimātiōnem eius apud patrōnōs auxit. Quippe expertus Martiālis scīre dēbuit sē ad cēnam vocārī nec grātiā et amōre nec amīcum, sed vīlem convīvam quī parvō pretiō emitur. Prorsus enim idem quod poeta magnīs cum molestiīs iam dūdum faciēbat necnon sē ipsō "vēnālī" nōmināndō acerbē professus erat.

Gratiās plūrimās: J. Guillén, Epigramas de Marco Valerio Marcial. 2004; Hortus Hesperidum (2010); J. C. Martín, Plinio el Joven. Epistolario. Panegírico. 2007; Forcellini Totius Latinitatis Lexicon.

Comentarios