Teresia togata

Tua sum et tibi nāta.
Quid jubēs dē mē faciendum?
Rēgia Mājestas, Sapientia aeterna,
Bonitās bona animae meae,
Deus altissime ūne bone,
magnam vidē vīlitātem
quae tibi hodiē ita amōrem canit.

Quid jubēs dē mē faciendum?
Tua, quia mihi creātor fuistī.
Tua, quoniam mē redēmistī.
Tua, quod tibi patienda fuī.
Tua, sīquidem ā tē vocāta
Tua, cum mē sis praestōlātus.
Tua, quando pessum nōn iī.

Quid jubēs d
ē mē faciendum?
Quid, bone Domine, jubēs
tam vīlī famulō efficiendum?
Quid officium dēdistī 
huic peccātōrī servō?
Ecce mē, suāvis amor,
amor suāvis, ecce mē.

Quid jubēs dē mē faciendum?
Cor meum vidēs hīc,
quod tuīs in manibus pōnō:
corpus meī vītam animam
viscera mea et affectūs.
Sponsus dulcis et Redemptio,
tibi tuā mē oblātā,

quid jubēs dē mē faciendum?
Dā mihi mortem, dā vītam,
dā salūtem morbum
glōriam vel infāmiam mihi dā,
infirmitātem aut vigōris cōpiam,
namque omnīnō adsentior.
Quid dē mē faciendum vīs?

Pauperiem dā mihi vel dīvitiās,
sōlāmen ējusve inopiam.
Dā laetitiam aut tristitiam,
dā infernōs, dā mihi caelum.
Vīta suāvis, sōl sine vēlō,
quippe enim tōtam mē dēdidī,
quid jubēs dē mē faciendum?

Sī placet, dā mihi ōrātiōnem
sīn autem āriditātem;
sī abundāntiam dēvōtiōnem,
sīn vērō sterilitātem.
Rēgia Majestās,
pax mihi tantum hīc.
Quid jubēs dē mē faciendum?

Dā mihi, ergō, sapientiam,
seu, propter amōrem, inscītiam:
mihi dīvitiārum dā annōs
vel famis et egestātis.
Dā tenebrās aut lūcem dieī,
mē revolve illīc et hīc.
Quid jubēs dē mē faciendum?

Sī mē requiescere vīs,
volō ob amōrem quiētem;
sī jubēs mē labōrāre,
labōrāndo morī volō:
dīc ubi quando et quō modō,
dīc, Amor suāvis, dīc:
Quid jubēs dē mē faciendum?

Dā mihi Calvārium Tabōrem
dēserta aut terram cōpiōsam;
sim in dolōre Jōb
vel Jōhannes ad pectus quiescens;  
sim ego vīnea fēcunda,
vel sterilis, sī ita convenit:
Quid jubēs dē mē faciendum?

Sim Jōsēph inter catēnās
vel Aegyptī praefectus,
vel Dāvīd in paenitentiā,
seu Dāvīd jam ēlātus.
Sim Iōnās inundātus,
vel ē locō līberātus:
Quid jubēs dē mē faciendum?

Fructum feram vel nōn feram
sīve taceam sīve loquar,
sī lex plāgam ostendit meam,
vel fruor blandō euangeliō;
sī perpessa sīve laeta,
tū sōlus habitā in mē.
Quid jubēs dē mē faciendum?

Tua sum et tibi nāta.
Quid jubēs dē mē faciendum?


IMAGO: https://upload.wikimedia.org/wikipedia/commons/5/52/Santa_Maria_della_Vittoria_-_6.jpg

Comentarios