Fragmentum dē ōrātiōne M. Tullī Cicerōnis Prō Marcellō
[21] [VII] Nunc veniō ad gravissimam querēlam et atrōcissimam suspiciōnem tuam(1), quae nōn tibi ipsī magis quam cum omnibus cīvibus tum maximē nōbis, quī ā tē conservātī sumus, prōvidēnda est: quam etsī spērō falsam esse, tamen numquam extenuābō verbīs. Tua enim cautio nostra cautio est, ut sī in alterutrō peccāndum sit, mālim vidērī nimis timidus quam parum prūdens. Sed quisnam est iste tam dēmens? Dē tuīsne? —tametsī quī magis sunt tuī quam quibus tū salūtem inspērāntibus reddidistī? —an ex hōc numerō, quī ūnā tēcum fuērunt? Nōn est crēdibilis tantus in ullō furor, ut quō duce omnia summa sit adeptus, hūius vītam nōn antepōnat suae. [...]
(1) Caesarī suspicio erat sē interfectum īrī.
[22] Sed tamen cum in animīs hominum tantae latebrae sint et tantī recessūs, augeāmus sānē suspiciōnem tuam; simul enim augēbimus dīligentiam. Nam quis est omnium tam ignārus rērum, tam rudis in rē pūblicā, tam nihil umquam nec dē suā nec de commūnī salūte cōgitāns, quī nōn intellegat tuā salūte continērī suam, et ex ūnīus tuā vītā pendere omnium? Equidem dē tē diēs noctīsque (ut dēbeō) cōgitāns, casūs dumtāxat hūmānōs et incertōs ēventūs valētūdinis et nātūrae commūnis fragilitātem extimescō; doleōque, cum rēs pūblica immortālis esse dēbeat, eam in ūnīus mortālis animā consistere. [...]
[25] Itaque illam tuam praeclārissimam et sapientissimam vōcem invītus audīvī: "Satis diū vel nātūrae vixī vel glōriae.'' Satis, sī ita vīs, fortasse nātūrae, addō etiam, sī placet, glōriae: at, quod maximum est, patriae certē parum. Quā rē omitte istam, quaesō, doctōrum hominum in contemnendā morte prōdentiam: nōlī nostrō perīculō esse sapiens. Saepe enim venit ad aurīs meās tē idem istud nimis crēbrō dīcere, tibi satis tē vixisse. Crēdō: sed tum id audīrem, sī tibī sōlī vīverēs, aut sī tibī etiam sōlī nātus essēs. Omnium salūtem cīvium cunctamque rem pūblicam rēs tuae gestae complexae sunt: tantum abes ā perfectiōne maximōrum operum, ut fundāmenta nondum quae cōgitās iēceris. [...]
[32] Sed iam omnis fracta dissensio est armīs, exstinctā aequitāte victōris: restat ut omnēs ūnum velint, quī modo habent aliquid nōn sōlum sapientiae, sed etiam sānitātis. Nisi tē, C. Caesar, salvō, et in istā sententiā quā cum anteā tum hodiē vel maximē ūsus es manēnte, salvī esse nōn possumus. Quā rē omnēs tē, quī haec salva esse volumus, et hortāmur et obsecrāmus, ut vītae tuae et salūtī consulās; omnēsques tibi, ut prō aliīs etiam loquar quod dē mē ipse sentiō, quoniam subesse aliquid putās quod cavēndum sit, nōn modo excubiās et custōdiās, sed etiam laterum nostrōrum oppositūs et corporum pollicēmur.
Comentarios
Publicar un comentario