Breves adnotationes ad carmen Borgeanum "Causae"

Hīc verō quāsdam adnōtātiunculās ad trāslātiōnem meam carminis Georgī Ludovīcī Borges "Las causas" scrībere volō, brevēs. Ab inceptō quidem mē nihil adhūc dēterrēre potuit (paveō iam sanē, sed nōn pudeō). Sī lectōrī placitum est, legat prōrsum.

Illī occāsūs et genera illa: Adjectīvum dēmonstrātīvum tertiam persōnam dēsignat "tam ā loquente quam ab audiente remōtam" (sīc Forcellini s. v.). Cūius conlocātio in chīasmō circuitum diērum et generātiōnis hominum ("occasūs" et "genera") significāre vult, quī omnēs principium habent et fīnem. Vērē enim hōc in locō fragmentum Homēricum celebre in Iliade VI, 146-149 subtiliter resonat: 

οἵη περ φύλλων γενεὴ τοίη δὲ καὶ ἀνδρῶν.
φύλλα τὰ μέν τ᾽ ἄνεμος χαμάδις χέει, ἄλλα δέ θ᾽ ὕλη
τηλεθόωσα φύει, ἔαρος δ᾽ ἐπιγίγνεται ὥρη·
ὣς ἀνδρῶν γενεὴ ἣ μὲν φύει ἣ δ᾽ ἀπολήγει.

"Quālis foliōrum generātio, tālis et hominum.
Folia alia quidem ventus humī fundit, alia vērō sylva
Germināns prōdūcit; vērisque succrescunt tempore:
Sīc hominum generātio, haec quidem nascitur, illa vērō dēsinit".

(versiōnem Latīnam afferō dē Samuele Clark: hīc ad locum).

Diēs illī, nec nonnullus prīmus fuit: Hic versus superiōrem explicat et dīlātat, sīcut ipse sensus indicat (quod scīlicet principiō caret tempus).

Prīmum versum circulārem et līmitātum, quīn etiam ondulātum, videō, nam descendentem ("los ponientes": "dē-pōnō") et subitō ascendentem ("las generaciones": γίγνομαι); alterum tamen līneālem intelligō et in aeternum prōjectum. 

Frīgora aquae illa in gutture
Adāmī. Paradīsus ordinātus: Dēnique prīmus hominum appāret, Adāmus, et prōfectō post gravem lapsum quem Germānicī  Zeilensprung  nōminant et ā Francogallicīs ut enjambement  nōn est ignōtum. "Ordinātus" verbum Graecum κόσμος recinit, sīc ut idem valeat quod "ornātus" vel etiam "pulcher", et quidem (licet longulē disserens), ad ūniversum praesōcrāticum collīniāre vidētur. Cēterum, ipsa mihi grātulor quod rythmum hērōicum endecasyllabī Borgeānī hīc servāre potuī.

Oculus cālīginem quī expedīt: Cālīginī arcāna signa insunt sīve fortasse numerī sēcrētī necnōn aenigmata difficilia intellectū. Quae tamen oculus ille interpretātus est. Cūjusnam oculus? Nesciō. Quidquid enim in obscūritāte sit, albō oppōnitur.  

Ille amor lupī, albente caelō: Ecce album: fortasse lūna ipsa, quandōquidem dē lupīs loquitur poēta. 

Vocābulum. Hexameter. Speculus: Lingua. Litterātūra. Ars.

A veces en las tardes una cara
nos mira desde el fondo de un espejo;
el arte debe ser como ese espejo
que nos revela nuestra propia cara.

(Fragmentum dē carmine Borgeānum Ars Poēticā, vv. 17/20; hīc ad locum).


Comentarios