Cave caput si in auctione dormitas! De Suetonii Vita Caligulae


38. 1. Exhaustus1 igitur atque egēns ad rapīnās convertit animum variō et exquīsītissimō calumniārum et auctiōnum et vectīgālium genere. […] Testāmenta prīmipīlārum2, quī ab initiō Tiberī principātus neque illum neque sē3 hērēdem relīquissent, ut ingrāta rescidit; item cēterōrum4 ut irrita et vāna5 quōscumque quis dīceret hērēde Caesare morī destināsse. Quō metū iniectō cum iam et ab ignōtīs inter familiārēs et ā parentibus inter līberōs palam hērēs nuncupārētur, dērīsōrēs6 vocābat, quod post nuncupātiōnem vīvere persevērārent, et multīs venēnātās matteās mīsit […]

4. Auctiōne prōpositā reliquās omnium spectāculōrum subiēcit ac venditāvit, exquīrēns per sē pretia et usque eō extendens, ut quīdam immensō7 coactī quaedam emere ac bonīs exūtī vēnās sibi incīderent. Nōta rēs est, Aponio Sāturnīno inter subsellia dormītante monitum ā Gāiō praecōnem nē praetōrium virum crebrō capitis mōtū nūtantem sibi praeterīret, nec licendī8 fīnem factum, quoad tredecim gladiātōrēs sestertium nōnāgiēs ignorantī addicerentur.

1 Vel potius aerārium pūblicum exhaustum immodicīs impensīs et sumptibus ā Caligula factīs.

2 Prīmipīlus erat centurio prīmī pīlī sīve prīmae centūriae ex prīmā cohorte lēgiōnis Rōmānae; hic tamquam caput tōtīus lēgiōnis summā dignitāte fruēbātur et statim in equestrem ordinem referēbātur.

3 Id est: ipsum Caligulam.

4 I. e. testāmenta cēterōrum quoque rescisit adlēgāns irrita et vāna esse.

5 Irrita et vāna facta testāmenta, i. e., tamquam effectū carentia et vitiōsa.

6 Forcellinus “dērīsor” prō “adūlātōre” hīc accēpit et locī Horātiī Arte Poēticā 431-433 mentiōnem facit, ubi de mulieribus praeficīs (praefica –ae) nuncupātīs loquitur, quae cum mōmīs, histriōnibus scurrīsque mīmāriīs ad lāmentandum mortuum conductīs in fūnere illum collaudent; hinc Horātius verbō “dērīsor” prō “histriōne” ūtitur, quem verīs laudatōribus vērāciōrem vidērī affirmat. Ecce Horātiī praedīctī versūs: “Ut quī conductī plōrant in fūnere dīcunt/ et faciunt prope plūra dolentibus ex animō, sīc/ dērīsor vērō plūs laudātōre movētur”.

Quantum mea fert opīnio, nostrō locō“dērīsor” idem valet ac “scurrās mīmārius” vel etiam “parasītus”, quī certē valdē vehementer adūlantur. Nam aliīs locīs, e. g. Martial 1,5, “dērīsor” lātiōrī significātiōne prō “mīmō” valet. Nec nōn et “dērīsor” in Plautō Capt. 1, 1, 3 “parasītus” est, qua significātio admodum proxima sensuī verbī locō nostrō exstat, ut crēdō.

7 Ablativus “pretii” appellatus; ergo, intellegendum est “immenso pretio”.

"Liceor" ist pretium offerre in auctiōne alicuius reī.


Comentarios