Domi, ruri, humi

1 Etsī mē invītō discēdis, Cynthia, Rōmā,
laetor quod sine mē dēvia rūra colēs.
[...]
7 sōla eris et sōlōs spectābis, Cynthia, montīs
et pecus et fīnīs pauperis āgricolae
[...]
11 illīc assiduē taurōs spectābis arantīs
et vītem doctā pōnere falce comās;
atque ibi rāra ferēs incultō tūra sacellō,
haedus ubī agrestīs corruet ante focōs;
prōtinus et nūdā choreās imitābere sūrā;
omnia ab externō sint modo tūta virō.
[...]
27 tū quotiens aliquid cōnābere, vīta, mementō
ventūrum paucīs mē tibi Lūciferīs.
hīc mē nec sōlae poterunt āvertere silvae,
nec vaga muscōsīs flūmina fūsa iugīs,
quīn ego in assiduā mūtem tua nōmina linguā:
absentī nēmō nōn nocuisse velit(1).


(1) Duplex negātio "nēmo nōn" idem est ac affirmātio. Etenim absentī Propertiō Cynthiae amōrem omnēs rapere possunt. Quīnam ergō hīs damnōsiōrēs? Magicō tamen auxiliō ūtitur poeta nōmen puellae assiduē in ōre agitāndō.

Autor utrīusque imāginis est John Sloane

Comentarios