In libro litterae, in arbore versus

P. OVIDI NASONIS EPISTVLAE HEROIDVM V, 21-24

incīsae servant ā tē mea nōmina fāgī
et legor Oenōnē falce notāta tuā;
et quantum truncī, tantum mea nōmina crescunt;
crescite et in titulōs surgite recta meōs!


Estos chopos del río, que acompañan
con el sonido de sus hojas secas
el son del agua, cuando el viento sopla,
tienen en sus cortezas
grabadas iniciales que son nombres
de enamorados, cifras que son fechas.



Lexicon Forcellini s.v. liber: [...] ut docet Servius ad Virg. 10. Ecl. 67. et Isid. 17. Orig. 6., liber est pars interior corticis, quae ligno adhaeret, medium illud inter lignum et corticem, quod in plures philyras dividi potest [...] 1. Quoniam primo in palmarum foliis scriptitatum est, deinde in quarumdam arborum libris, teste Plin. 13. Hist. nat. 11. 21. (68). et Cassiod. (Inst. lib. litt. praef. Liber dictus est a libro, id est arboris cortice dempto atque liberato, ubi ante copiam chartarum antiqui carmina scribebant.), et praecipuae in libris, quae papyris in AEgypto detrahebantur; hinc factum est per metonymiam materiae, ut et folium et liber poneretur pro charta scripta; obtinuitque usus, ut, quamvis mutata re, aliisque jam inventis chartarum generibus, priscum tamen manserit nomen, liberque dicatur, qui ex pluribus concinnatus est chartis, ex quacumque materia praeparatae fuerint.


Comentarios